Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1 quod solis vapor aetatem non posse videtur
efficere usque adeo pellens fervore corusco:
tanto mobilior vis et dominantior haec est.
Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
fiant ut possint ictu discludere turris,
disturbare domos, avellere tigna trabesque,
et monimenta virum demoliri atque cremare,
exanimare homines, pecudes prosternere passim,
cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
expediam, neque te in promissis plura morabor.
Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.

nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
quod tum per totum concrescunt aera nubes,
undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
liquisse et magnas caeli complesse cavernas:
usque adeo taetra nimborum nocte coorta
inpendent atrae formidinis ora superne:
cum commoliri tempestas fulmina coeptat.

praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
ut picis e caelo demissum flumen, in undas
sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.

sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
tempestatem altam.
neque enim caligine tanta
obruerent terras, nisi inaedificata superne

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index