Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1coquantur, nam caliditate, & tenuitate, qui­

bus præſtat, penetrat, & lique facit.
Simili ra­
tione ligno iuniperi veru factum, carnes
omnes, quæ in eo torrentur, odore afficit iu­
cundo.
Multi autem ligneis verubus vtuntur
pro ferreis.
Itaque animaduertendum eſt, ex
quibus lignis fiunt verua: vbi enim ſapor at­
que odor, ibi vires.
Manifeſtum eſt igitur
aliquid & hoc, & talia ad ſalutem conferre.
Sed & non ſolùm arte, verùm natura etiam
ſaporibus iuncti ſunt odores: caro enim aſ­
ſata tunc optima eſt atque tollenda, cùm
optimè olet.
Saporis enim indicium odor.
Quomodo
odor abſque
ſubſtantia in
obſoniis re­
linquatur.
Quomodo ci­
namomi ſe­
muncia in
totum annum
ſufficiat.
Vt omnia ce­
leriter, &
benè coquan­
tur
.
Vt caro aſſa­
ta benè oleat.
Saporis odor
eſt indicium.
Gari deſcri­
ptio.
Sunt verò qui acri ſapore delectentur,
alij ſalſo, vnde garum in vſu antiquis, ſi quid
aliud fuit.
Eius deſcriptio: Inteſtina, cruor,
branchiæque thynnorum vaſe includuntur,
aſperſa ſale multo, qui poſt duos menſes è
fundo excipitur liquatus.
Aliud ex inteſtinis
fit magnorum piſcium, tum etiam piſci­
culis, maximè Mœnis cum ſale conditis.
Vſus
eius (vt dixi) iucundus antiquis, tum etiam
ſalubris, apud nos nunc exoleuit.
Dubitabit autem aliquis, cur cibi quidam
ſenſum potus immutent ad contrarium, vt
amara, nam potus dulcis ab eis videtur, alij
ad ſimilem, vt acria?
Sed neque ab amaris
omnibus velut aloë potus dulcis videtur?
odores autem ſimiles ſemper efficiunt? Ve­
lut de pane cocto tædæ lignis referunt: eum
enim odorem à potu remittere Iulius ſcali­
ger ſcripſit.
Si ei credere fas eſt. Cauſa ho­
rum eſt, quoniam odores, qui in lingua reſi­
dent, ex potu ad olfactum referuntur, atte­
nuatis partibus: humidum enim faciliùs in
halitum ſoluitur, quàm ſiccum.
Ciborum
autem, qui guſtum lædunt, ſimilem affecto
inſtrumento ſaporem referunt: qui non læ­
dunt, vt abſinthium adueniente potum dum
amator eluitur, ex doloris ſimilitudine deli­
ciæ imaginem præbent.
Acetum quo­
modo fiat.
Acetum fit ſale impoſito, & re quacun­
que acri, quæ non putreſcat (expertus ſum
ego piper)lucróque cedet ſi ſiliquaſtrum ſer­
uetur.
Fit & igne: cùm enim feruet, inde ex­
ponitur Soli, aceto iam admiſto, totam faci­
lè aceſcit.
Aliud optimum: Corna cùm ru­
bere incipiunt, & rubi mora, & centimora,
quæ in campis naſcuntur, dum acerba ſunt,
ſicca tere, & aceto acri excepta, in orbiculos
compone.
Hæc cùm ſiccata fuerint, exemplo
vinum in acetum vertunt.
Cauſa horum eſt,
quòd ignis, & Sol humidum pingue euaneſ­
cere faciunt, vnde aceſcit, quoniam ſubſtan­
tia tenuis eſt: at ſi craſſa, vertuntur in ſalſe­
dinem, inde in amaritudinem: compoſitio
verò hæc acida eſt potentia, in qua calor
eſt concluſus, qui quidquid eſt pinguis, ex­
halare facit.
Vinum cor­
ruptum quo­
modo in ace­
tum verta­
tur.
Qua ratione factum eſt, vt & putridum
vinum in acetum verteretur.
Vinum corru­
p um in vaſe excoquitur ac deſpumatur aſſi­
duè, donec tertia parte decreſcat: conditur va­
ſis acetum ſeruare conſuetis, additis his etiam
quæ acetum facere ſolent, qualia ſunt, quæ di­
ximus: & præter ea ſerpyllum: herba hæc
nota, & acris, conficiendóque aceto aptiſſi­
ma.
Pyra autem agreſtia adeò ad acetum
conficiendum valent, vt ex his & aqua etiam
acetum conficiatur.
Nam & aqua ipſa, non
ſolùm vinum in acetum vertitur, teſte Ga­
leno.
Modus autem conficiendi hic eſt: Py­
ra agreſtia triduo ſeruantur in cumulo, inde
aqua ſuperfunditur pauca, ſinguliſque die­
bus vſque ad dies triginta.
Licet etiam poſt
hæc repetere: nam ſublata dulci parte, pu­
tredinis auxilio aqua in acetum tranſit.
Da­
ctyli enim, & caricæ, & vuæ, expreſſo dul­
ciore ſucco, inde aqua addita, primò qui­
dem ac ſecundò vinum, tertiò verò acetum
acerrimum detrahitur.
Atque hoc ſæpiùs
expertum eſt.
Non igitur ex aqua propriè,
ſed ex acri ſucco, dum aqua ſuperfunditur,
fit acetum.
Quippe in aceto duæ ſunt partes,
acris, & acida: quædam igitur acrem, quæ­
dam acidum, & quædam vtrumque exci­
tant ſaporem.
Vtrunque excitat vas aceto
imbutum, quo nihil eſt præſtantius, ipſúm­
que acetum.
Acrem ſaporem acria, piper,
ſiliquaſtrum, allium: acidum acerba corna,
pyra ſylueſtria, ac talia, tum calor quicun­
que, vt Solis, & ignis: proprium enim cogis
exhalare.
Vbicunque enim terreum purum
ac fœci ſimile, aqueo admiſcetur, fit acidus
ſapor: fæx enim acida.
Acetum ex
aqua quomo­
do fiat.
Sed ſi vinum, ne acceſcat contraria ra­

tione prohibere velis, lardum è vaſis oper­
culo ſuſpende, pinguedine, & ſalſedine pro­
hibet ſeparationem, & attenuationem, à qui­
bus cauſis acetum generatur Eadem arte, ſed
non cauſa, odorem mucidum à vino, & va­
ſe ſimul tollunt, ſuſpenſis meſpilis ex oper­
culo vtris: hæc in quatuor inciſa, & inſuta
filo demittuntur in vinum per menſem: &
quamuis conſtanter affirment, quod dixi
ſequi, non tamen hoc mihi, vt vellem, per­
ſpectum eſt.
Securius illud & certa ratio­
ne inuentum, quòd ſi in vaſe intus & extrà
picato, concluſóque muſtum poſitum fue­
rit, ac vas ipſum flumine per menſem mer­
gatur, toto anno dulce futurum, ſi ab initio

tale fuerit: nam à caliditate picis vinum
ſeruatur impoſterum, aquæ verò frigiditas,
ne ferueat, prohibet: quare ne dulces par­
tes exhalent: à calore enim muſtum tran­
ſit in vinum: manet igitur & muſtum, &
dulce, & turbidum Seruatur & admiſta mu­
ſto alba ſinabi.
Vinum enim tribus cauſis
præſtat, aut ſapore, aut ſuauitate, aut robo­
re.
Omnibus his ſimul cretico nihil melius

eſt: proximum quod ex Hiſpaniis aduehi­
tur.
Eſt enim ſuaue, pingue, molliter, craſ­
ſum, perſpicuum, odoratum adeò vt nares
feriat.
Salubre & natura incorruptum: ſic vt
etiam vina aliqua corrupta referre poſſit.
Vua tamen paſſa Cretica longè præſtantior
eſt Hiſpanica, ſed robore tantùm picata vina
Græca, quæ Romania vocant, Veneti vti­
liſſima, vteri doloribus non ſolùm vini cau­
ſa, ſed picis, aut eorum, quæ immiſceri ſo­
lent.
Quod verò Ianuæ vocant amabile, præ­
ſtat robore, & ſuauitate, ideò ventriculo
commodiſſimum.
Sapore autem, & iucundi­
85[Figure 85]
tate, alba Florentina, quæ vo­
cant Tribiana: & flaua Benaci
lacus, quæ vocant Vernacipla,
ſeu Vinacipla.
Ne autem effun­
dantur, dum ex vaſe hauriuntur fiſtulæ AD

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index