Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1certè eodem percurritur AC, igitur ſubduplo tempore percurrentur AN;
igitur FO, quæ eſt ſubquadrupla FA;
igitur aſſumatur NH æqualis FO, &
CK æqualis FA, & ducatur curua per puncta AHK; hæc eſt ſemiparabo­
la, nam KI eſt ad KE vt quadratum IH ad quadratum EA.
Vnde vides omnes inclinatas ſurſum vſque ab horizontali DB ad
verticalem DA incluſiuè eſſe Parabolas; omnes verò inclinatas ab ea­
dem horizontali DB ad perpendicularem DC incluſiuè non eſſe Para­
bolas, ſed propiùs accedere ad rectam, vnde aliquis ſuſpicari poſſet eſſe
Hyperbolas.
Theorema 105.
Si proijciatur mobile per inclinatam ſurſum vel deorſum in partem oppoſi­
tam directionis nauis, ſcilicet per diagonales deſcendit & aſcendit per li­
neam rectam, ſurſum vel deorſum, v.g. ſit horizontalis KL, inclinata
deorſum KB, mixta erit KL;
ſit etiam inclinata KL, & horizontalis
CH;
mixta erit KH, cui addatur in eadem KF portio ſpatij, quod motu
naturali percurritur; idem dico de aliis inclinatis.
Præterea ſit horizontalis VX, inclinata ſursum VN; mixta erit VY; ſic
ex VOVX fiet VS detracta ſcilicet portioni ſpatij, quod detrahitur à
motu naturali; ſi verò ſit vel major motus horizontalis, vel minor eo,
quem aſſumpſimus, non percurrit mobile lineam rectam ſed vel Para­
bolam ſi ſurſum proiiciatur, vel ſi deorſum aliam nouam, quam ad Hy­
perbolam accedere ſuprà diximus.
Hinc certè, quod mirabile dictu eſt, ſi è puncto nauis V ſurſum per
inclinatam VO proiiciatur, ſtatimque poſt proiectionem ſiſtat nauis, in
ipſam nauim deſcendet mobile;
atque ita ex his habeo omnes motus cir­
culi verticalis paralleli lineæ directionis;
quare ſupereſt vt explicemus
alios motus; ac primò quidem per circulum horizontalem, cuius habeo
quoque duas lineas, ſcilicet communes ſectiones horizontalis & prio­
ris verticalis, id eſt lineam directionis verſus Boream, & oppoſitam ver­
ſus Auſtrum.
Theorema 106.
Si proijciatur mobile per horizontalem verſus Ortum è naui mobili,
monebitur motu mixto ex duplici horizontali, & naturali deorſum, ſit
enim horizontalis verſus Boream AC, & alia horizontalis AH verſus
ortum in eodem plano horizontali;
certè ex vtraque fit mixta AK, quæ
ſi percurratur æquali tempore cum AC, & eius ſubdupla cum AB, AC
verò æquali tempore cum AF;
quamquàm ſuppono iam eſſe perpendi­
cularem deorſum AB;
denique cum AG ſubquadrupla AF aſſumatur
ED æqualis AG perpendiculariter ducta in AD, & KL æqualis AF
parallela ED, & per puncta AEL ducatur curua, hæc eſt linea motus
quæſita;
voluatur autem triangulum AKL, donec ſit parallelum circulo
verticali vel alteri, ACO erit in proprio ſitu;
vnde eo tempore, quo eſ­
ſet in DE punctum nauis A eſſet in B, & eo, quo eſſet in KL, punctum A
eſſet in C; hoc eſt ſingula puncta AK, è regione AC ductis parallelis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index