Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 241 > >|
1 Exsistit sacer ignis, & urit corpore serpens
Quamcumque arripuit partem; repitque per artus:
Nimirum, quia sunt multarum semina rerum.

Et satis haec tellus morbi, caelumque mali fert,
Unde queat vis immensi procrescere morbi.

Sic igitur toti caelo, terraeque putandum est,
Ex infinito satis omnia suppeditare,
Unde repente queat tellus concussa moveri;
Perque mare, & terras rapidus percurrere turbo;
Ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum:
Id quoque enim fit, & ardescunt caelestia templa.

Vt tempestates pluviae graviore coortu
Sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.

At nimis est ingens incendy turbidus ardor.

Scilicet & fluvius, qui non est, maximus eii est,
Qui non ante aliquem maiorem vidit; & ingens
Arbor, homoque videtur: & omnia de genere omni,
Maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit:
Cum tamen omnia cum caelo, terraque, marique,
Nihil sint ad summam summai totius omnem.

Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
Flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
Expediam.
primum totius subcava montis
Est natura, fere silicum suffulta cavernis.

Omnibus est porro in speluncis ventus, & aer.

Ventus enim fit, ubi est agitando percitus aer.

Hic ubi percaluit, calefecitque omnia circum
Saxa furens qua contingit, terramque; & ab ollis
Excussit calidum flammis velocibus ignem:
Tollit se, ac rectis ita faucibus eicit alte,
Funditque ardorem longe, longeque favillam
Differt, & crassa volvit caligine fumum;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index