Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 1055 > >|
1ſtate conſiſtat. Tertiò quoniam res quæ mouentur, non mouentur ſanè merito formæ quam

aſſecutæ iam ſunt, in illa enim conquieſcunt: ergo mouentur propter formam quam nondum
habent, ſed planè poſſunt habere.
Proptereà motus potiſsime fit ob poteſtatem. Poſtremò
ponatur aqua quæ ad ignem calefiat & ferueat, ac dum feruet, calefaciat aliud: certè non calefit,
& calefacit propter idem principium; verùm propter actum calefacit quem iam adepta erat, ca­
lefit autem merito caloris illius quem nondum habet, ſed ad quem eſt in potentia.
Hæc nobis
perpendenda non ociosè, vt iis ventilatis, & probè diſcuſsis experiamur an'ne germanam præce­
ptoris noſtri ſententiam aſſequi valeamus.
Quod vt rite peragatur, docebimus in primis non­
modò terminum ad quem, verùm etiam terminum à quo, constare eſſentiam motus, tametſi ter­
minus ad quem ſibi primos honores in motu aſſumit: quanquam ego neminem obſeruo qui id
neget.
Prætereà ſedulò diſquiremus an'ne poteſtas priorem locum occupet in motu; itidemque
an'ne potius terminum ad quem reſpiciat quàm terminum à quo, vt illi dicere coguntur, quo­
rum rationes anteà recitauimus.
Nunc audiamus ea quæ mihi perſuadent terminum à quo per­
tinere ad eſſentiam motus.
In primis quòd cauſſa prima propterquam ineſt aliquid cuipiam,
demum eſt eſſentia; ſed eſſe diuiduum ineſt in motu, per id primum quod eſt partim eſſe in ter­
mino à quo, partim in termino ad quem: ergo terminus vterque eſt eſſentia motus.
In ſubie­
cto enim eiuſmodi naturam contineri neceſſe eſt, vnde propenſio fluat ex qua attributi eiuſmo­

di reddatur particeps quod ineſt per ſe.
Ita enim ea decernebat Ariſtoteles ineſſe per ſe, & de­
monſtrationi ſubiici quæ cognata eſſent, & ex ſubiecti principiis ortum ducerent.
Sed eſſe diui­
duum, hoc eſt, habere partium productionem & terminos poteſtate, quanuis communi quadam
ratione ſit ingenitum quantitati, propria tamen ratione, qua motus eſt, hoc eſt, qua eſt imperfe­
ctum quid, & in eo poſitum quod eſt fieri, eſt vtriuſque termini participem eſſe; ex quo etiam
6. Phyſ. ab Ariſtotele demonſtratur, vt in hoc eodem volumine ſcriptum eſt, omne id quod mo­
uetur, eſſe diuiduum.
Vt certè ſi quatenus mouetur, quippiam eſt diuiduum, credi oporteat,
motui per ſe eſſe diuiduum, ita ineſſe, vt illi primò inſit, & per motum ei quod mouetur.
àc ſiquis
eius rationis ſummam in primos ſuos terminos diſſoluere ſtudeat, ita poterit fabricare demon­
ſtrationem.
Motui ineſſe vtriuſque termini eſſe particeps, vtriuſque termini participi ineſſe
eſſe diuiduum.
At corpori ineſt motus, ergo & vtrunque terminum participare, & eſſe diui­
duum.
Itaque terminus à quo, & terminus ad quem ſunt de eſſentia motus. Deinde quę con­
tinentur in definitione motus, ſunt eius eſſentia.
Terminus autem à quo continetur in ea defi­
nitione.
igitur etiam pertinet ad eſſentiam motus. Aſſumptio ſic approbatur. Quod eſt poten­
tia, continetur in definitione motus; terminus à quo eſt id quod eſt in potentia, aut per quod

ineſt poteſtas in ſubiecto motus, ergo continetur in ea definitione.
Approbatur autem huius
proſyllogiſmi aſſumptio rurſus alio proſyllogiſmo, ſic.
Contraria ſunt ea quæ ſunt in potentia.
Terminus à quo contrarius eſt termino ad quem: ergo terminus à quo eſt potentia. Prætereà,
dum enumerarent Ariſtoteles a & Auerroes ea quæ conueniunt ad conſtituendum motum,

docent ea eſſe quinque: terminos duos à quo & ad quem; ſubiectum, tempus, & efficiens.
tem­
pus autem & efficiens extrinſeca eſſe monent; reſtat igitur terminos vtroſque ineſſe intrinſecus
in motu.
Neque obſtat quòd etiam terminus ad quem ſit contrarius, & ideò etiam ille vim po­
tentiæ retineat; quoniam & ipſe eſt potentia; non tamen operatur ſecundùm potentiam quam
habet, ſed ſecundùm actum; quòd ſi ſecundùm ſuam potentiam operaretur, vtique iam obtine­
ret potentiæ rationem, & locum termini à quo, & eſſet motus ſuperiori contrarius.
Præterà ni­
ſi terminus à quo eſſet de eſſentia motus, idem eſſet motus ab albo ad fuſcum, atque à nigro ad
fuſcum: neque enim differunt quo ad terminum ad quem, ſed ſolùm quo ad terminum à quo.
Adde item quòd Ariſtoteles diffinit aſcenſum per terminum à quo, dicens ipſum eſſe à centro.
b Accedit eòdem, quòd conuerſio vtroſque terminos complectitur, cùm ſic definiatur, quòd ſit

circum centrum, & à centro ad centrum.
c Igitur in definitione motus vtrique termini compre­

henduntur.
Vtrum'ne verò magis terminus à quo quàm terminus ad quem, dubium non eſt

terminum ad quem, eo quod terminus à quo notat imperfectionem, eius autem perfectio eſt ter­
minus ad quem.
Ille, vti dictum eſt, notat priuationem & potentiam, hic verò actum & formam.
Sicut ergo imperfectum perfecto, & priuatio atque potentia actu & forma determinantur ſecun­
dùm naturam; ſic & terminus à quo determinabitur termino ad quem, & ex conſequenti mo­
tus ex termino ad quem potiſsimè conſtituetur.
Ex quibus etiam ſumi poterit occaſio diluendi
cæteras quæſtioneis.
ſiquidem contrarium quod item occupat locum priuationis, eſt potentiæ fun­
damentum, vt etiam nos optimè docuit Alexander, d quòd aut dandum eſt, poteſtatem non ob­

tinere primas in definitione motus; aut ſi primas obtinuerit, terminum à quo termino ad quem
eſſe præponendum.
Quia verò vtrique termini in motu perpetuò requirantur, quorum alter
eſt vt actus, alter autem veluti poteſtas: inde efficitur etiam, vt poteſtas cum actu perpetuò co­
pulata reperiatur in motu.
Falsò verò illud acceptum eſſe conſtat (vt iam veniam ad exitum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index