Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1finitam, ac ſtatutam diſtantiam exigit; extra cuius extremos
fines nihil trahitur, cui aduerſatur Aristoteles libro primo
de cælo.
Eſt etiam trahendi motus iſtæ violentus, & non naturalis,
vt videre eſt apud Ariſtotelem ſeptimo Phyſicorum particu­
la decima, & elementa non violentia, sed natura ad propria
loca feruntur: ergo non trahuntur.
Adhuc in omni vero trahendi motu trahens, & tractum
trahuntur, septimo Phyſicorum particula decima, vt ad ter­
ram nauta nauem trahere nequit, niſi ipſe, qui trahit nauta,
ad tractam nauem, & niſi ipſa, quæ trahitur nauis, ad tra­
hentem nauiam trahatur.
Ergo locus, vt elementum trahit
ita ab elemento trahitur, qua motus ſpecie nauis ad nautam,
& nauta ad nauem trahi diximus, quod eſt tam abſurdum,
quam abſurdissimum: non igitur locus vt cauſa efficiens tra­
hit elementa, sed eadem tantum mouet, vt finis; mouens au­
tem vt finis, non niſi metaphoricè mouet, vt libro primo de or­
tu, & interitu Ariſtoteles ſcriptum reliquit: locus ergo verè
nec trahet, nec trahetur, sed tantum metaphoricè mouebit.
Contra locus elementum, vt magnes ferrum trahit, & magnes
à ferro non trahitur: quamobrem locus trahet, non tamen trahe­
tur.
Ratio ista nos admonet, vt aliquid de magnete dicamus.
Thales Mileſius magnetem animatum eſſe, & animæ
trahentis deſiderio ferrum ad ſe trahere credidit.
Sed argui potest, quia nullam cauſam reddidit, quare ab
electro, & ab adamante, quæ animata non ſunt, paleæ tra­
huntur.
Demonſtranda item fuerant animæ instrumenta,
ſine quibus ab anima nullum corpus efformari poſſe ſcripſit
Aristoteles libro ſecundo de anima: hæc animæ instrumen­
ta cum magneti naturam minimè dediſſe constet, quomodo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index