Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1partis medietatem SD acquiſitæ: & ſimiliter velocitatem
per tertiam, & quartam partem, &c.
acquiſitam, exactè tri­
plam eſſe, ant quadruplam non velocitatis, quæ per totam pri­
mam partem AD acquiſita ſit, ſed eius præcisè velocitatis,
quæ tota tertia, aut quarta parte inferiore eiuſdem primæ par­
tis acquiſita fuerit.
Nullum enim non moues lapidem, vt
hanc veritatem euertas, quam tamen paulò antè tuis pincipiu
innixam, & ſtabilitam agnouisti; & quam ſi vmquam
eucrteres, tuam quoque, ac Galilei ſententiam funditùs euer­
teres.
Si enim velocitas ſecundo tempore acquiſita velocitatis
primo tempore acquiſitæ eſſet dupla, & fimiliter velocitas ter­
tio, & quarto tempore acquiſita eiuſdem velocitatis primæ tri­
pla eſſet, & quadrupla, spatia temporibus illis æqualibus de­
curſa in eademinter ſe eſſent ratione: nempe in ratione dupla,
tripla, & quadrupla contra Galilei mentem, ac tuam.
Hæc iam attinent ad Secundum membrum proba­
tionis præcipuæ, qua ſequelam propoſitionis Demon­
ſtrationis tuæ confirmas.
Miſſum autem facio, quod
ais de mea, & Galilei ſententia, quandò ex paulò antè
deductis adeò manifeſtè intelligitur, fore vt potiùs ma­
ri flammam, & terram cælo commiſceas, quàm ex Ga­
lilei contextu, aut mea Reſponſione id probes, quod
heic aſſeris, aut euincere valeas cuertere me agnitam à
me veritatem.
Quod ſupereſt autem cùm tua ſenten­
tia tum verſibus hiſce, tum hactenus toties repetita ſit,
velocitatem tota ſecunda parte DE acquifitam præcisè du­
plam eſſe totius velocitatis per inferiorem primæ partis medie­
tatem SD acquiſitæ fimiliterque, &c. Quæſote primùm,
quomodo nam ipſam hactenùs ſtabiliiſti?
Nam ſi
to rura ſtabiliiſſe probes, fruſtrà ſit omnis meus la-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index