Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Si poſtea fiſtula vitrea ſecetur in B, eiuſque ſupre­
ma portio BA tollatur amoueaturque, at que pondus
M æquale ſit grauitati vitri decurtati CB, tunc quidem
incumbit, ac innititur fiſtulę cylindrus aqueus BA
fiſtulamque comprimit non ſecus, ac priùs quando
intra cauitatem fiſtulæ AB continebatur.
PROP. CIII.
Licèt Torricelliana fistula à mercurio in ea ſuſpenſo non gra­
uetur, tamen manus cogitur ſuſtinere pondus cylin­
dri aerei fiſtulæ incumbentis, quod æquatur pon­
deri incluſi
mercurij.
IDipſum noſtræ fiſtulæ directæ in ae­
re conſtitutæ adaptari poteſt, ſit­
que illa AC duorum cubitorum habe­
atque orificium C inſignis exiguitatis,
repleaturque mercurio deorſumquę
inuertatur in aere libero (non enim
neceſsè eſt, vt os C intra ſcutellam
mercurij plenam infundatur, quando
valdè ſtrictum eſt os eius C,) tunc
ab infimo orificio C mercurius in ae­
re profluet quouſque altitudo CB
fuerit vnius cubiti, & quadrantis pro­
ximè.
Hic concipi debet cylindrus
aereus SG vſque ad ſupremam regio­
85[Figure 85]
nis aeris ſuperficiem extenſus, qui re­
flexus per EC vim faciat contra preſſionem mercu­
rij BC, eumque ſuſpendat, & ſic liberè concedo ad-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index