Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres
page |< < of 283 > >|
1tur DH ad OF erit vt decem ad tria: ſed GC dupla
eſt ipſius DH; igitur GC ad FO vt viginti ad tria: ſed
quia tripla exiſtente AO ipſius OG, eſt tota AG ipſius
AO ſeſquitertia, erit quoque GE, ipſius OF ſeſquiter­
tia, propter ſimilitudinem triangulorum AGE, AOF,
hoc eſt qualium partium æqualium OF trium, talium GE
quatuor; qualium eſt GC hoc eſt BG viginti, talium
erit EG quatuor, & EC ſexdecim: dempta igitur EG
ex GC, & addita ipſi BG, qualium eſt EC ſexdecim:
talium erit BE vigintiquatuor: ſed vt vigintiquatuor ad
ſexdecim, ita ſunt tria ad duo, quæ proportio eſt ſeſqui­
altera, ſeſquialtera igitur erit BE ipſius EC, oſtenſa eſt
autem AF ipſi FE tripla.
Manifeſtum eſt igitur pro­
poſitum.
PROPOSITIO XXII.
Si duo triangula mixta prædicti generis verti­
cem communem habeant, qui eſt contactus, &
baſes æquales in eadem recta linea, vel continuas,
vel ſegmento interiecto, tota extra ſiguram verſa
cauitate; centrum grauitatis compoſiti ex vtro­
que eſt pun ctum illud, in quo recta linea à vertice
ad bipartitæ rectæ prædictis ſectionibus interce­
ptæ, in qua ſunt baſes dictorum triangulorum ſe­
ctionis punctum pertinens ſic diuiditur; vt pars,
quæ eſt ad verticem ſit tripla reliquæ.
Sint duo prædicti generis triangula ABC, ADE ha­
bentia verticem A communem, qui eſt contactus recta.
rum cum parabolis, tangente AB parabolam AC, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index