Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 multa forent multis exempto nubila sole;
nec tanto possent venientes opprimere imbri,
flumina abundare ut facerent camposque natare,
si non extructis foret alte nubibus aether.

hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.

quippe etenim supra docui permulta vaporis
semina habere cavas nubes et multa necessest
concipere ex solis radiis ardoreque eorum.

hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
forte locum quemvis, expressit multa vaporis
semina seque simul cum eo commiscuit igni,
insinuatus ibi vortex versatur in arto
et calidis acuit fulmen fornacibus intus.

nam duplici ratione accenditur, ipse sua cum
mobilitate calescit et e contagibus ignis.

inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
perscindit subito nubem, ferturque coruscis
omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.

quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
opprimere ut caeli videatur templa superne.

inde tremor terras graviter pertemptat et altum
murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
tempestas concussa, tremit fremitusque moventur.

quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
omnis uti videatur in imbrem vertier aether
atque ita praecipitans ad diluviem revocari:
tantus discidio nubis ventique procella
mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.

est etiam cum vis extrinsecus incita venti

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index