Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
Ex Septimo Moralium Eudem.
327
Cap. 12. (luxtaqué diametrum iungit) ideſt diametraliter opponit, quæ
eſt omnium maxima oppoſitio, ita vt quæ diametraliter oppoſita
ſunt, amplius diſtare nequeant, quia diameter eſt maxima om­
nium diſtantia, ſiue fit diameter quadrilateræ figuræ, ſiue circuli.
Ex Libro 3. Politicorum.
328
Cap. 2. (Ceu harmoniam earumdem vocem aliam eſſe dicimus, & modò
Doricam, modò Phrygiam vocitamus) Harmonias Doricam, & Phry­
giam veteres Muſici, vt Ariſtoxenes, Euclides, Ptolæmeus vocant
Tonos, & Modos, Dorium ſcilicet, & Phrygium.
per muſicum au­
tem modum intelligebant quandam vocum conſtitutionem, ſeu rithmum,
quem nos hodie vulgò ariam vocamus, vt doctè explicat Ioſephus Zarlinus
in 4. parte Inſtitut. Muſicalium, necnon in lib. 6. ſupplem.
Denominati au­
tem fuerunt prædicti, alijque; plures modi à nationibus illis, apud quas ma­
ximè in vſu erant, vt Dorius à Dorienſibus; Phrygius à Phrygijs; Lydius à
Lydijs.
Porrò præter prædictos modos alij plures à veteribus Muſicis com­
memorantur; variè tamen, alij enim tres, alij ſeptem, alij quindecim, vel
ſeptemdecim etiam connumerarunt; Tres tamen præcipui, & ad quos reli­
qui reuocabantur, fuerunt Dorius, Phrygius, & Lydius.
quorum hæ fuerunt
proprietates.
Dorius erat grauis, ſeuerus, & bellicoſus. vnde priſci exiſti­
marunt ipſum in hominum animos prudentiam, caſtitatem, atque virtutem
inducere.
Phrygius verò erat hilaris, lætus, placidus, ac propterea feſtis,
& choreis idoneus.
vnde prouerbium illud vetus ortum habuit, à Dorio ad
Phrygium, ideſt à rebus altiſſimis, & ſerijs ad humiles, & iucundas.
Hos
ambos ſolos Plato, & Ariſt. in Rempublicam admiſerunt.
Lydius demum
modus erat horribilis, mœſtus, ac triſtis, ideoque; lamentationibus, ac la­
crymis aptus.
Hoc in funeribus mortuos lamentantes vtebantur, ita vt pre­
ſentibus lacrymas cierent, vitaque; functos lacrymis proſequerentur.
Recentiores Muſici ſuos modos vocant Tonos, in quibus vtinam anti­
quos imitarentur, illi enim ſuis rithmis, modiſuè auditorum animos varijs
pro illorum varietate motibus mirè afficiebant: ſed noſtri, rithmos in ſuis
cantilenis negligunt, nec illis curæ eſt, vt per rithmos hominum affectiones
percellant, cum tamen Plato aſſerat Muſici officium eſſe rithmos adinueni­
re; præterea quod animis ciendis valdè obſtat, cantilenæ verba, ac ſenſum
prorſus per ſuos, quos vocant, contrapunctos, omninò offuſcant, vt nihil
præter magnum quendam vocum ſtrepitum concordem exaudiatur: quique;
rithmis imitari hominum mores deberent, mimicis quibuſdam adinuentis
id præſtare conantur.
Verùm hac de re legantur eruditiſſimi Dialogi de Muſica Vincentij Ga­
lilæi, cuius præcipuas rationes in fine huius operis, & chronologiæ videre
poteris.
Cæterum, qui plura de modis tam antiquis, quàm nouis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index