Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 316 > >|
1effugere poterit Thales, quin reprehendatur?
Empedocles tam ferrum, quam herculeum lapidem omni
ex parte peruium eſſe corporis vtriuſque, ſibi vicissim reſpon
dentes aeris plenos æquales eſſe meatus eſt ratus, ab vtroque
corpore defluxus quoſdam manare, ab herculeo lapide manan­
tes
, in meatus ferri ſibi proportione reſpondentes excluſo ae­
re, qui intus erat, penetrare; & ferrum, dum ſuos defluxus
ſequitur, ad herculeum lapidem hac ratione moueri credidit.
Maximè qui reprehendatur dignus eſt hoc loco Empedo­
cles, quia nullam cauſam reddidit, quamobrem magnes ad
ferrum non moueatur, ad quod moueri optimo iure deberet, ſi
defluxus egressi non magis à magnete ad ferrum, quam à fer­
ro ad magnetem celerrimè cieantur: nihil etiam dixit, quam
obrem non ad aliud quoduis corpus, sed ad ſolum herculeum
lapidem, ferrum concitetur, quod tamen ad quodcunque
aliud concitari opus eſſet, cum defluxus à ferro egressi cuili­
bet alteri peruio corpori communicentur.
Cur etiam, quodcum
que aliud peruium corpus ad aliud peruium corpus non fer­
tur, ſi defluxus, vt meatus ſibi vicissim reſpondentes, ex quo­
cumque alio peruio corpore manantes, & in cuiuſcumque
corporis meatus ſibi inuicem reſpondentes, excluſo aere, qui
intus latebat, penetrantes inuenire contigerit.
Democritus, Leucippus, Epicurus, & ex latinis Lucretius
vates quibuſdam poſitis, motus, quo ferrum ad magnetem
fertur, rationem reddiderunt.
Primum quod ponunt est.
Vt ex quibuſuis corporibus, ita ex magnete, & ferro, indiui­
dua corpuſcula numquam non efficiunt.
Alterum eſt, ſimile
ad ſibi ſimile fertur.
Tertium Vt corpus vnumquodque, ita
magnes, & ferrum ex ſolido & inani est conflatum.
Quarto
Tenuiora sunt indiuidua corpora, quæ ex magnete proſiliunt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index