Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
171 147
172 148
173 149
174 150
175 151
176 152
177 153
178 154
179
180
181
182
183 1
184 2
185 3
186 4
187 5
188 6
189 7
190 8
191 9
192 10
193 11
194 12
195 13
196 14
197 15
198 16
199 17
200 18
< >
page |< < (41) of 347 > >|
22341
THEOR. XX. PROP. XXXII
Rectorum laterum in Ellipſi MAXIMVM eſt rectum minoris
axis, MINIMVM verò rectum maioris.
ESto Ellipſis A B C D, cuius centrum E, axis minor A C, rectum A
G, &
axis maior B D, rectum B F. Dico A G rectorum omnium
eſſe _MAXIMVM_;
B F verò _MINIMVM_.
185[Figure 185]
Sit enim quælibet alia tranſuerſa diame-
ter H I, cuius rectum H L, ſitque diame-
ter M N ipſi H I coniugata, quæ media
proportionalis erit inter I H, &
H L; vn-
de quadratum ipſius M N æquabitur re-
ctangulo I H L, vti etiam quadratum A C
æquatur rectangulo D B F, &
quadratum
B D rectangulo C A G;
ſed eſt quadratum
A C, minus quadrato M N, cum ſit tranſ-
uerſa A C minor tranſuerſa M N, 1124. h. rectangulum D B F minus erit rectangulo
I H L, quare B D ad H I minorem habe-
bit rationem quàm H L ad B F, eſtque B
D maior H I, ergo &
rectum H L 22ibidem. maior recto B F.
3331. h.
Præterea, cum ſit M N minor D 4424. h. erit quadratum M N minus quadrato D B, ſiue rectangulum I H L minus
rectangulo C A G, vnde I H ad C A minorem habebit rationem quàm
A G ad H L, ſed eſt I H maior C A, ergo rectum A G erit maior 55ibidem. H L.
Cum ſit ergo A G maior H L, & H L maior B F erit A G adhuc
6631. h. maior B F.
Quare A G rectum minoris axis eſt _MAXIMVM_, B F verò
maioris axis rectum, eſt _MINIMVM_.
Quod erat demonſtrandum.
PROBL. IV. PROP. XXXIII.
A puncto dato intra angulum rectilineum rectam applicare,
cuius rectangulum ſegmentorum ſit MINIMVM.
ESto ABC angulus rectilineus, in quo datum punctum ſit D. Opor-
tet ex D rectam in angulo applicare, ita vt rectangulum ſub ipſius
ſegmentis ſit _MINIMVM_.
Ducatur B E angulum A B C bifariam ſecans, cui per D recta perpen-
dicularis applicetur A D C.
Dico hanc ipſam quæſitum ſoluere.
Cum enim in triangulis B E A, B E C anguli ad E ſint recti, & ad B
facti æquales, erunt reliqui anguli B A E, B C E æquales, &
qui infra A
C, baſim trianguli æquicruris A B C, pariter æquales.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index