1portionem b e ad c k data eſt, & c f ad e d, ut b c ad b a, erit ut a c ad
l e contineat a b ad b k, ut f e ad e l, c b ad b k, ſed a b ad a d, ut d c ad
d h, igitur a b ad b d, ut d e ad c h. Sunt ergo duæ quantitates a b &
d c, quæ eandem habent compoſitam proportionem ad g k & k b,
& h l & l e, quare per præcedentem proportionis h l ad l e, ad pro
portionem g k ad k b, ut h l detracto prouentu d e, diuiſi per propor
tionem ad d e ad proportionem g k, detracto prouentu a b, diuiſi
per eandem proportionem ad ipſum a b. Si igitur nota eſt l e & h l,
erit nota proportio reſidui h l detracto prouentu d e diuiſi per pro
portionem, quare nota detractio g k detracto prouentu a b diuiſi
per eandem proportionem ad a b. Eſt autem a b nota, & propor
tio nota, & ideo prouentus, & cum ſit proportio nota, erit ergo
reſiduum notum, cui addito prouentu fit tota g k nota, quod fuit
demonſtrandum.

Propoſitio centeſima octuageſima tertia.
Spatium uitæ naturalis per ſpatium uitæ fortuitum declarare.
Cum conſtet homines caſu uiuere ægrotantes primum ſæpe:
deinde uiuentes in aëre malo, & ipſum intempeſtiuis horis ſub
euntes triſtitijs, curis, uigilia, uenere, laboribus perperam ſe excru
ciantes, tum uerò immodico cibo & potu, & prauo, & ſæpius, quàm
oporteat, & intempeſtiuè, & malè præparato, & uario ſe replentes,
atque ſic alij ad ſexageſimum, alij ad ſeptuageſimum, rari octuage
ſimo, rariores nonageſimo uel centeſimo anno ita moriuntur, ut non
caſu, neque ui aut morbo, ſed potius quaſi naturali quadam morte
abſumpti intereant: de quibus tantum eſt ſermo. Atque ut exem
plo commodiore utamur, capiamus annum octogeſimum, qui eſt
terminus communis uitæ humanæ, non ſolum noſtra ætate, ſed an
tiquo tempore etiam fuit, ut Dauid teſtatur in Pſalmis, in Cantico
Moyſis: antea autem ſi quis moriatur, non naturali morte, ſed ui
morbi abſumptus exiſtimatur. Certum eſt, quod ſi homo recta ra
tione uiueret, quod aliquanto diutius uitam extenderet, neque enim
negare poſſumus, cum in magnis exceſsibus maximè ſectionis ue
næ & curarum, quin homo euidentur uitam breuiorem efficiat:
quod ergo euidentiſsimum eſt in magnis exceſsibus, in paruis ean
dem habet uim licet occultiorem. Errorem autem in uita hunc adeſ
ſe perpetuum, quiſque intelligit qui noſtras actiones penſitare uelit,
cum ſaltem malam ſequamur conſuetudinem: iam ergo proponan
tur iuxta dicta duę lineę a b uitę naturalis exquiſitę recte longior &