Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (211) of 672 > >|
223211Quomodo Ignis accendatur. bidus eximitur per inferius epiſtomium ad vaſis latus poſitum pau-
lò ſupra fundum, ne fœces ſecum rapiat, &
in dolijs reconditur.
Nondum tamen ceſſat fermentatio, nam lentâ quidem, ſed conti-
nenti, commotione cum Sulphure &
Sale volatili exquiſitiùs per-
miſcentur Spiritus, &
vniuntur, reiectis terreis particulis, & Sa-
le fixo, ac redundanti Sulphure, ex quibus potiſſimùm, modico
ſpiritu adiecto, coaleſcit Tartarus dolijs adhærens.
Hic autem Sul-
phure &
Sale abundans, eſt quaſi fermentum, quo vinum ad ma-
turitatem ſenſim perducitur, quandiu æquabilis eſt commotio
particularum:
at ſi vel Auſtralibus ventis, vel externo calore, vel
vaſis agitatione, excitentur fœces, ac vino permiſceri incipiant,
hoc efferueſcit immodicè, vinumque turbatur;
& , niſi ſtatim è
vaſe educatur, atque à fœcibus ſeiungatur, vinum fugiens dimit-
tet Spiritus, ſiue rancidum factum ob ſulphuris exaltationem, ſiuè
coaceſcens ob ſalinarum particularum concurſum.
Neque enim
i lem vino contingit, quod aquæ, de qua Guillelmus Piſo de Me-
dicinâ Braſil.
lib. 1. pag. 2. hæc ſcribit. *Sub Æquatore nauigantibus*
*aqua bis, terue fœtorem ac putredinem concipit in vaſis, antequam*
*durabilis, omniſque corruptionis tandem expersfiat*:
ſubſidentibus
videlicet fœcibus, &
purâ factâ aquâ: at vinum corruptum non re-
ſtituitur.
Quamuis autem plura adhuc explicanda ſupereſſent ad rectam,
aut prauam vini fermentationem pertinentia, hæc tamen nobis
ſatis eſſe poſſunt ad intelligendam inteſtinam particularum com-
motionem, vt ex eâ innoteſcat, cur fœnum non ſatis ſiccum &

coaceruatum ſponte ſuâ accendatur:
id enim contingit ex peruer-
ſâ quadam fermentatione, qua non commiſcentur particulæ, ſed
diſſoluuntur.
Fœnum ſiccum abundare Sulphure atque Spiritibus
manifeſtè oſtendit non in ſuauis odor, quem exhalat abſumpto
humore, quo obruebantur, &
continebantur in herbâ virente.
Ex hac nimirum reciſâ in fœniſecio, atque ſenſim tabeſcente,
cum Sol immiſſis radijs, aut ſaltem ventus leni impulſu, euocaret
humorem minùs arctè cum terreis particulis copulatum, ac pro-
pterea in minorem molem herba areſcens contraheretur, multæ
ſulphuris atque Spirituum particulæ factæ ſunt inuicem propiores,
ideò efficaciores, &
quaſi ſui iuris, cùm, amoto humoris interme-
dij impedimento, relictiſque minuſculis meatibus, facilè com-
moueri valeant, ſi excitentur, immò aliquæ ſponte

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index