Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 1055 > >|
1
argumentorum quibus hæc pars problematis nitebatur) cùm dicitur, motum eſſe actum eius quod
eſt poteſtate, notare ſolùm terminum ad quem, & viam ad illum.
nanque etiam notatur cuius
eſt talis progreſſus, & vnde eſt; hoc autem eſt id quod eſt potentia, quod tranſit de potentia ad
actum, atque ipſum cum poteſtate commutat: nec poteſt comprehendi fluxus ille qui conſtituit
motum ſine amiſsione termini à quo, & acquiſitione termini ad quem, licèt ſecundùm naturam
ſit prior acquiſitio termini ad quem quàm amiſsio termini à quo, amittitur enim hic, vt alter pa­
retur; terminus à quo prius origine amittitur, quia niſi hic amittatur, non poſsit alter induci.
Cùm adiiciunt, quòd etiam motus incipit à termino ad quem; at non ſeiungitur, inquam, hic
terminus ab eo quem dicimus à quo: nam ſi cogitatione motum ſeuoces, extabit terminus à quo
& denominabit ſubiectum, & quanquam dices hoc fieri album, tamen quod fit album, dices eſ­
ſe nigrum.
Prætereà dealbatur nigrum, quatenus nigrum, nec re, nec cogitatione ſeparatur il­
le terminus à motu.
Cùm verò confirmant propoſitum, quae Ariſt. conſtituit repugnantiam in mo­
tibus, ex repugnantia quæ intercedit inter terminos ad quos.
Videant obſecro, etſi contraria con­
ſtant, ex actu & poteſtate, eam potiſsimè produci ex actu: atqui actus obſeruatur præcipuè in
terminis ad quos, ergo ab ipſis eſt petenda repugnantia: nam terminus à quo, quatenus talis,
indicat potentiam: hæc verò per ſe non eſt obnoxia repugnantiæ.
Nam contraria flagitant ter­

minos (ſunt enim quæ ſub eodem genere maximè diſtant) omnis verò terminus exiſtit ex actu;
poteſtas autem per ſe infinita eſt.
Quapropter repugnantia motus, non à repugnantia duo­
rum terminorum à quibus accipitur, nec à terminis à quo & ad quem; ſed à duobus qui ſunt
ad quem non tam inde concluditur fore terminum à quo alienum à motu.
Sed quid inquiunt
ipſi, Ariſtotelem in conſtituenda repugnantia non comprehendiſſe terminum à quo, cùm id ma­
nifeſtò falſum appareat ex iis quæ 5. Phyſ. ſcripta fuerunt?
Ideò, ſi quandò de hoc non meminit,
ita dicendum; quoniam ob ea quæ diximus, primæ repugnantiæ radix à termino ad quem pe­
tenda ſit.
Cæterùm, vt diximus, hoc aliqui excogitarunt, vt defenderent vnum eſſe motum à ni­
gro ad album, licet nigrum tolleretur & ſuccederet album; proptereà terminum à quo de eſſen­
tia motus exploderunt: at nos vnum re hunc motum fore ſuo loco demonſtrabimus; licèt ter­
minus à quo comprehendatur in eſſentia motus qui ob allatam cauſſam ab vno fine denomina­
tur, hic verò eſt actus, qui tenet locum termini ad quem.
Tranſeo nunc ad diſſoluendas eorum
rationeis qui primas parteis in motu tribuunt ipſi poteſtati.
Cùm igitur opponunt motum ſigni­
ficari magis ex potentia, quàm ex actu; quandò potentia in eius definitione vim obtinet diffe­
rentiæ; differentia verò eſſentiam rei magis attingit.
Hîc ſiquis id neget, & docet in definitio­
ne quandoque magis indicari formam ex genere quam ex differentia; profectò facinus capitale

non erit; vt, ſi dicatur animal bipes: etenim magis elucet forma in animali, quàm in bipede: ac
ſiquando differentia reputetur eſſe perpetuò potior pars definitionis; videatur reſpici potius ma­
teria definitionis, quàm eius forma, atque, vt ita dixerim, anima, quæ eſt eſſentia rei definiendæ;
ea verò eſt oratio & potius eſſentiæ terminus; quàm perfectio ſubſtantiæ: quandoquidem in ora­
tione id quod vltimò acceſsit, qualecunque ſit, eam abſoluere potuit, atque illud idem ſoleat in
ædificio perficiendo contingere: nam ſicuti perfectum dici non poteſt, ſi etiam minima quædam
tegula deſit; nihilominus ea non ſuperat alias parteis ædificij perfectione, ſic aliqua differentia
poteſt complere definitionem eam contrahendo ad definitum ſolùm, quanuis à cæteris perfectio­
ne ſuperetur.
Ita falſum eſt differentiam magis attingere eſſentiam rei. Adiiciamus & illud,
quòd planè concluderetur argumentum, ſi poteſtas ſecundùm naturam, vel quo ad nos abſtrahi
poſſet ab actu.
nunc cùm poteſtas ab actu neque re neque mente ſeuocari poſsit, efficitur, vt actus,
tanquam prior, in poteſtatis definitione comprehendatur.
Cùm ſecundo loco opponitur. Mo­
tum referre acceptum quòd ſit vnus, & à reliquis ſecretus, termino ad quem; ad hunc verò eſſe
in potentia; ob id determinari potentia, neſcio mehercle, cùm propter ante dictam cauſſam, quia

.ſ.
potentia ſine actu non conſiſtit, tum etiam ob formam argumenti, neceſſario'ne id concluda­
tur.
Nanque eſto, vt potentia ſit eſſentia motus, ſi finitur termino ad quem, hic verò vna ſignifi­
cet terminum à quo, neceſſe eſt item terminus à quo in poteſtatis eſſentia ponatur.
Tum prætereà
quia poteſtas (quod à nobis aliàs oſtenſum eſt) neceſſariò conſtat è duobus; fine qui eſt terminus
ad quem, quo ipſa contendit, & ſubiecto, quo innitatur, qui dum moueri incipit, eſt terminus à
quo, proptereà non excluditur ex his terminus à quo, vt ex eorum dictis efficitur.
Ad tertium
quoque dicimus ipſum eodem vitio laborare, quandoquidem, etſi propter adnexam potentiam
fit motus; at non exercetur ea potentia, niſi tendendo ad actum, quod facit commutando termi­
num a quo cum termino ad quem.
Quartum quoque accipit potentiam per ſe & potius ope­
ram ſuam conferre ad motum, cùm accipit calefieri, quod eſt moueri, ita fieri merito caloris il­
lius quem non dum habet, & ad quem eſt in potentia, neque animaduertitur in eo cauſſam mo­
tus & proceſſum potentiæ per calorem explicari, qui eſt terminus ad quem qui non extat in illa
portione materię, ſed in ſubiecto ipſo nil eſt aliud, àc priuatio & oppoſitum & frigus quod erat

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index