explicentur, demonstrationes nonnullas conscribemus, ex quibus totius negocii exitus </s>
<s id="id.3.0.2.02.03">Itaque prius eos explicabimus terminos qui explicatione egent, eaque supponam axiomata quae ad demonstrationes necessaria erunt; deinde ad ipsas properabimus </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2>
<p>
<s id="id.3.0.3.01.01">Prius itaque quid magis, quid minus, quidve aeque grave dicendum est, in medium </s>
<s id="id.3.0.3.01.02">Est enim hoc determinare necessarium: saepius enim accidit ut, quae minus gravia sunt, graviora, quae autem magis, minus gravia, </s>
<s id="id.3.0.3.01.03">Interdum, nanque, magnum lignum parvo plumbo gravius esse dicimus, cum tamen plumbum ligno, simpliciter,
<lb ed="Favaro" n="30"/>
gravius existat; et magnum plumbi frustrum pauco plumbo gravius appellamus, cum tamen plumbum plumbo gravius non </s>
<s id="id.3.0.3.01.04">Quapropter, ut huiusmodi captiones aufugiamus, ea inter se aeque gravia dicenda erunt, quae, cum fuerint aequalia in mole, erunt etiam aequalia in </s>