Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Inde autem perſpicua ratio ducitur hujus paralleliſmi, nempe planum il­
lud
parallelum eſſe debet plano illius circuli, in quo movetur, juxta prædi­
ctum
principium; ſed movetur in circulo diurno, parallelo ſcilicet Æquato­
ris
plano, quid mirum igitur, ſi planum annuli Æquatoris plano paralle­
lum
ſit: & verò inde facilis ratio ducitur, propter quam Deus Naturæ Au­
tor
planum illud annuli, in dicto ſitu, circa Saturni globum collocavit, ni­
mirum
vt viſibile argumentum oculis mortalium, fideli Teleſcopio inſtru­
ctis
ſubjiceret, contra terræ motum; nempe in eo circulo dictus annulus
movetur
, cujus plano planum annuli parallelum eſt; cum igitur parallelum
ſit
plano circuli diurni, & planum hujus, plano Æquatoris, in circulo diurno
prædictus
annulus movetur, non verò in Ecliptica; vnde Terræ globum quieſ­
cere
, neceſſe eſt: tanti momenti fuerit, falſam illam hypotheſim deſtruere, vt
Divina
Providentia, eam dedocere, & illius falſitatem viſibili argumento
Mortalibus
demonſtrare dignata ſit; non eſt igitur, quod aliqui dicant, præ­
dictum
annulum commentitium eſſe, nullo vſu, commodo & fine in cœlis
deſcriptum
; cum Deus illum, ad finem adeò nobilem & penè neceſſarium
condiderit
, & in eo ſitu collocârit; nimirum ad errorem illum de terræ mo­
tu
multorum animis tam altè inſitum, penitùs abolendum; vnde non dubi­
to
, quin aliqui dicturi ſint, majorem illam Diametrum apparentis ellipſeos
plano
Æquatoris, id eſt, tangenti circuli diurni punctum, in quo Saturni
globus
ſitus eſt parallelam non eſſe: ſed noſtris, oculis credimus, inſigni
Teleſcopio
inſtructis; acto enim tranſverſo filo non procul à lente oculari,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index