Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1bor: ſi verò non probes, fruſtrà omnis tuus. An ergo
alia ratione probas, quam quæ habetur numero tuæ
Diſſertationis XXXIV. pro ſecunda parte comparata
cum primæ partis inferiore dimidio; & XXXVII. pro
quarta comparata cum triente: ac xxxviij.
pro
quarta comparata cum quadrante?
Non certe. Ita­
que quid id ſit videamus, ac circa partem ſpeciatim ſe­
cundam (cùm eadem ſit ratio proportione de cæteris)
nam & tametſi res videatur eſſe iam abundè confecta:
operætamen pretium eſt ipſam præſertim heic adnotare.
Aſſumptâ illeic lineâ AB, diuiſa in parteis æqua­
leis AD, DE, &c.
ac prima parte biſecti in S,
45[Figure 45]
expreſſa ſententia hiſce verbis exſtat Tota DE
eodem præcisè tempore, quo pars SD tranſcurritur.
Tum probatio hæc additur, Cùm enim AD du­
pla ponatur ipſius AS, & ſimiliter AE dupla ſit
ipſius AD, neceſſe eſt, vt velocitas in D, dupla ſit
velocitatis in S, & velocitas in E eodem modo du­
pla reperiatur velocitatis in D.
Deducis conſe­
quenter velocitatem per totam DE eſſe du­
plam velocitatis per totam SD: ſed quod caput
eſt, peruideamus.
Neceſſe dicis velocitatem in
D, eſſe duplam velocitatis in S, & velocitatem in E
velocitatis in D, eo argumento, quòd AD dupla
ſit ipſius AS, & AE ipſius AD. Quomodo
ergo neceſſitatem huius conſequutionis pro­
bas?
Nam hoc opus, hic labor eſt. Quomodò,
inquam, ex eo, quòd spatium AD duplum ſit spatij
AS, ſpatium AE spatij AD, ſequi neceſſariò, vt
velocitas in D dupla ſit velocitatis in S, & velocitas in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index