Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
329
330.a
330.b
Cap. 12. & vlt. (In Republica verò Platonis Socrates de mutationibus loqui­
tur, nec tamen rectè.
illius enim Reip. quæ eſt optima, atque prima, mutatio nulla
propria aſſignatur.
inquit enim cauſam eſſe mutationis, quia ſic natura compara­
tum ſit, vt nihil permaneat, ſed in ambitu quodam temporis, mutationem recipiat.
eſſe verò principium horum, inquit, quorŭm ſeſquitertia radix quinario iuncta, duas
exhibet harmonias.
inquiens quando numerus huius diagrammatis efficiatur ſoli­
dus
) Quoad textus interpretationem, nonnulli pro (ſeſquitertia radix) ver­
tunt (ſeſquitertius cubus) ſed qua id ratione ignoro.
græcum verbum eſt
πυθμὴν, quod fundamentum, latus, & radicem ſignificat, non autem cubum.
præterea ſenſui radix, non autem cubus quadrare poteſt. Porrò ſciendum
Ariſt. locum hunc ex Platonis lib. 8. de Rep. accepiſſe, loco Mathematico
obſcuriſſimo, vbi ille de Reip. ſeu Gubernation is mutatione, ac duratione
pertractat.
quì locus adeò ſemper obſcurus habitus eſt, vt Cicero ipſe cum
rem pœnitus obſcuram ſignificare vellet, dicere ſolitus eſſet, numero Plato­
nis obſcurius.
quam ob cauſam Theon Smyrnæus, qui Mathematica Plato­
nis loca commentarijs illuſtrauit, hiſce tenebris lucem nullam afferre auſus
eſt, verùm eas diſſimulans cautè declinauit.
cùm igitur præſens Ariſt. locus
ſit
illius Platonici particula quædam, quid mirum, ſi non minori obſcurita­
te, ac difficultate impeditus ſit?
vnde etiam ſequitor huius explicationem,
ab illius explicatione petendam eſſe.
Locum illum Platonis fuſi ſimè expli­
cat Marſilius Ficinus to 2. operum ſuorum pag.
1413. vbi pag. 1421. cap.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index