Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1Est quoque, uti possit magnus congestus arenae
Fluctibus adversis oppilare ostia contra,
Cum mare permotum ventis ruit intus arenam.

Quo fit uti pacto liber minus exitus amni,
Et proclivis item fiat minus impetus undis.

Fit quoque, uti pluviae forsan magis ad caput eius
Tempore eo fiant, quod etesia flabra aquilonum
Nubila coniciunt in eas tunc omnia partis:
Scilicet ad mediam regionem eiecta diei
Cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
Contrusae nubes coguntur, vique premuntur.

Forsit & Aethiopum penitus de montibus altis
Crescat, ubi in campos albas descendere ningues
Tabificis subigit radijs sol omnia lustrans.

Nunc age, averna tibi quae sint loca cumque, lacusque,
Expediam, quali natura praedita constent.

Principio, quod averna vocantur, nomine id ab re
Impositum est, quia sunt avibus contraria cunctis;
E regione ea quod loca cum venere volantes,
Remigy oblitae pennarum vela remittunt,
Praecipitesque cadunt molli cervice profusae
In terram, si forte ita fert natura locorum;
Aut in aquam, si forte lacus substratus averno est.

Is locus est Cumas apud, & Vesuui per montis,
Oppleti calidis ubi fumant fontibus auctus.

Est & Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
Vertice, Palladis ad templum Tritonidos almae,
Quo numquam pennis appellunt corpora raucae
Cornices, non, cum fumant altaria donis.

Usqueadeo fugitant non iras Palladis acris
Pervigily causa, Graium ut cecinere poetae;
Sed natura loci opus efficit ipsa sua vi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index