Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="6">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/266.jpg" pagenum="217"/>
              <s id="s.001828">Est quoque, uti possit magnus congestus arenae
                <lb/>
              Fluctibus adversis oppilare ostia contra,
                <lb/>
              Cum mare permotum ventis ruit intus arenam.</s>
              <s id="s.001829">
                <lb/>
              Quo fit uti pacto liber minus exitus amni,
                <lb/>
              Et proclivis item fiat minus impetus undis.</s>
              <s id="s.001830">
                <lb/>
              Fit quoque, uti pluviae forsan magis ad caput eius
                <lb/>
              Tempore eo fiant, quod etesia flabra aquilonum
                <lb/>
              Nubila coniciunt in eas tunc omnia partis:
                <lb/>
              Scilicet ad mediam regionem eiecta diei
                <lb/>
              Cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
                <lb/>
              Contrusae nubes coguntur, vique premuntur.</s>
              <s id="s.001831">
                <lb/>
              Forsit & Aethiopum penitus de montibus altis
                <lb/>
              Crescat, ubi in campos albas descendere ningues
                <lb/>
              Tabificis subigit radijs sol omnia lustrans.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001832">Nunc age, averna tibi quae sint loca cumque, lacusque,
                <lb/>
              Expediam, quali natura praedita constent.</s>
              <s id="s.001833">
                <lb/>
              Principio, quod averna vocantur, nomine id ab re
                <lb/>
              Impositum est, quia sunt avibus contraria cunctis;
                <lb/>
              E regione ea quod loca cum venere volantes,
                <lb/>
              Remigy oblitae pennarum vela remittunt,
                <lb/>
              Praecipitesque cadunt molli cervice profusae
                <lb/>
              In terram, si forte ita fert natura locorum;
                <lb/>
              Aut in aquam, si forte lacus substratus averno est.</s>
              <s id="s.001834">
                <lb/>
              Is locus est Cumas apud, & Vesuui per montis,
                <lb/>
              Oppleti calidis ubi fumant fontibus auctus.</s>
              <s id="s.001835">
                <lb/>
              Est & Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
                <lb/>
              Vertice, Palladis ad templum Tritonidos almae,
                <lb/>
              Quo numquam pennis appellunt corpora raucae
                <lb/>
              Cornices, non, cum fumant altaria donis.</s>
              <s id="s.001836">
                <lb/>
              Usqueadeo fugitant non iras Palladis acris
                <lb/>
              Pervigily causa, Graium ut cecinere poetae;
                <lb/>
              Sed natura loci opus efficit ipsa sua vi.</s>
              <s id="s.001837">
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>