Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1reticulo item probè diviſo, immò adhibito organo, circa mundi axem ver­
tibili, quantum perſpici & obſervari potuit, parallelam eſſe comperi­
mus, repetita ſæpe ac ſæpius Obſervatione; accedit, quod Galileus, Gaſ­
ſendus, Bugliardus, Ricciolus, Hugenius, prima ſcilicet rei Aſtronomicæ
capita, huic ſententiæ ſuffragantur; teſtes oculatos appellare poſſem, ſed ab­
ſtineo; quia mihi, etiam non jurato, facilè fidem habebis & hæc de Saturno
ſint ſatis; ad Iovem orationem converto.
In Iovis diſco, vmbras à Iovialibus Stellis projectas videri, aliqui æſtate
præterita, in vrbe divulgarunt, nos illas nunquam obſervare potuimus, ne­
que id, opinor, Teleſcopij noſtri vitio quiſpiam imputet, quod adeò probè
laboratum erat, vt cum Palmos 25. longum eſſet, acutiſſimam, vt vocant,
lentem ſuſtineret, quæ ſcilicet perſpicillo ſequi palmum longo compete­
bat; immò fortè Stellam ipſam ſub Iovis diſco euntem, per mediam faſciam,
quæ paulò obſcurior eſt, tertiam præſertim cæterarum fulgentiſſimam, po­
tiùs quàm illius vmbram videremus; nunquam tamen illam vidimus; licèt
nobis perinde ſit, ſive Mediceæ ſub Iovem deſcendant, ſive ſupra Iovem
ſemper maneant, cum æquè facilè illarum motum explicemus: Vt vt ſit,
intra paucos dies, Teleſcopium 60. palmos longum adhibebimus, ejuſque
opera, litem hanc terminabimus.
In eodem Iovis diſco, tres faſcias obſervavimus, circulo diurno ferè pa­
rallelas, quod eadem arte, de qua ſupra, exploravimus; dixi ferè, nam ver­
sùs occaſum, quaſi in cuneum contrahuntur, vna autem præ cæteris, minùs
diluta & magis conſpicua, in ſemidiſco Boreali, luculentior apparet, in qua
duo quaſi Nodi probè rotundi apparent, à centro faſciæ hinc inde æquè
diſſiti, quaſi quarta parte ejuſdem longitudinis, quorum Diameter ejuſdem
faſciæ latitudinem ſuperat, & hinc inde tantulum extat; quid ſi fortè à non­
nullis hi Nodi vmbrarum projectarum loco habiti ſunt; vmbræ tamen non
ſunt, projectæ ſcilicet à Mediceis, cum ſemper in eodem ſitu maneant, &
ſemper apparcant; Mediceæ verò eo ſemper loco non ſint, vt in Iovis diſ­
cum vmbram projiciant.
Prædictas faſcias aliquando non videri, liquidò conſtat, ſed tantùm pro
vario Solis & Iovis ſitu; ex quo fit, vt ſint vmbræ projectæ à continuo tra­
ctu altiſſimorum montium, ab ortu in occaſum excurrentium, ac ferè pa­
rallelorum plano Æquatoris; vnde luculenter etiam deducimus, Iovem in
eo ſitu ſemper eſſe, juxta communem doctrinam motuum, de qua ſuprà, vt
circuli diurni plano prædictus montium tractus quaſi parallelus ſit, ſic enim
faciliùs in eo movetur, vt jam de annulo Saturnio ſupra dictum fuit.
Dixi,
quaſi, quia omnino parallelus non eſt, ſed Borealis faſcia versùs occaſum ad
alias modicum inclinat, ad inſtar cunei, vt dixi; hoc enim facilioris motus
ratio poſtulat, vt videre eſt, in motu navium, Avium, & omnium ferè pro­
jectorum.
Hinc autem aliud argumentum viſibile deducitur, ad demonſtran­
dum immobilis telluris ſtatum; prædictus enim Iovialium montium ſitus
Iovem in circulo diurno moveri demonſtrat; en tibi alterum ſingularis Dei
providentiæ ſpecimen, qui cum futurum majoris Teleſcopij vſum prævi­
deret, talem Iovialium montium tractum & ſitum eſſe voluit, vt ex vmbris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index