Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 360 > >|
1E, velocitatis in D? Id ſanè non probas, ſed ſolùm
ſupponis ex eo vim habere, quòd velocitates ſicut spa­
tia ſint.
Atqui hæc ipſa eſt controuerſia, an velocita­
tes inter ſe ſicut ſpatia ſint: neque idipſum, quod opus
eſt, probas, ſed omninò principium petis, ſeu ipſam
quæſtionem, remve controuerſam pro principio aſſu­
mis.
An verò dices te probaſſe, velocitates eſſe vt ſpa­
tia? Sed quæſo, vbi-nam?
Id enim nuſquam de­
prehendetur?
An vbi voluiſti arguere Galileum Pa­
ralogiſmi?
At abundè iam declaratum eſt te potiùs vſum
paralogiſmo, cùm rurſus nihil aliud, quàm principium
petieris: vt taceam te, ſi quid habuiſti probationis, id­
poſteà negaſſe: quando negaſti ſi prima pars spatij per­
curratur quadrante, percurri ſecundam dimidio quadrantis,
An vbi demùm protuliſti tuum de Bilance Experimen­
tum? Certè iſta vna probatio fuit tua, neque potes pro­
ferre locum, in quo alia ratione probaueris velocitates
ſe habere vt spatia.
Atqui & falſum deprehenſum Ex­
perimentum tuum eſt; & quæ germana fuit Experien­
tia falſum conuicit velocitates ſe inter ſe habere vt
spatia.
Itaque ex his ſequitur, non modo neceſſe non
eſſe: ſed falſum etiam, atque adeò prorsùs impoſſibile,
vt velocitas in D, dupla ſit velocitatis in S, & velocitas in
E, velocitatis in D.
Cùm ergo non modò probatum non ſit, ſed fal­
ſum quoque & impoſſibile ipſa Experientia ſuffra­
gante oſtenſum, velocitatem tota ſecunda parte DE
acquiſitam pręcisè duplam eſſe totius velocitatis per inferio­
rem primæ partis medietatem SD, acquiſitæ, ſimiliterque, &c.
Quæſo quî adhûc valeas talem ſententiam defendere,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index