Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 406 > >|
1clamore profiteantur: dignum profecto eſſe locum deo quod
intueantur.
Mileſii templum inquit ſtrabo conſtruxere: quod
propter magnitudinem remanſit ſine tecto.
Id non laudo.
Gloriabantur Samii templum apud ſe eſſe omnium maximum:
ea non negabo ita ponenda eſſe ut uix augeri poſſint.
In/
finita enim res ornamentum eſt: ſemperque etiam in puſillis tem
plis relinquitur: ut addi aliquid cum poſſe tum et deberi ui
deatur.
Mihi tamen ea probabuntur: quæ pro urbis amplitu
dine maiora eſſe non deſideres: tectorumque interea uaſtitate of
fendor.
Sed illud apprime adeſſe in templis opto: ut quæ
cumque ſeſe oculis obiciantur / omnina ſint eiuſmodi: ut non facile
ſtatuas artificum ne ingenia et manus: an ſtudia ciuium in pa
randis exhibendiſque rebus rariſſimis atque praeſtantiſſimis ma
iore digna laude ſint: eademque ad gratiam ne magis decoremque:
an ad æternitatis perpetuitatem faciant.
Cui rei cum cæteris
in operibus publicis priuatiſque: tum maxime in templis aſtruen
dis iterum atque iterum maiorem in modum proſpiciendum eſt.
Tam
multas .n. erogatas impenſas contra ſiniſtros caſus munitiſſi
mas eſſe condecet ne pereant.
Et uetuſtatem non minus auctorita
tis/ quae ornamentum dignitatis afferre templis arbitramur.
Sed
templa ueteres ex diſciplina ætruſcorum moniti non omnibus
diis omni in loco ponenda cenſuere.
Nam deos quidem qui pau
ci / qui pudicitiæ / qui bonis artibus præeſſet / intra moenium
ſepta collocandos putarunt.
Qui autem uoluptates / rixas /
incendia cierent: Venerem / Martem / Vulcanum excludendos pu
tarunt.
Veſtam Iouem Mineruam: quos eſſe tutores urbium aie
bat Plato: ad medium oppidi arcenque ponebant.
Palladem opifi
cum deam: Mercurium cui maiore menſe mercatores facerent /
atque Iſidem ad forum.
Neptunum ad littus maris: lanum ex
cellis montibus ſtatuebant.
Aeſculapio in inſula tyberina tem
plum locarunt: quod ægrotos aqua inprimis indigere arbitraban
tur.
Alibi extra urbem ædes huic deo ponere aſſueſſe aiebat
Plutarchus: quod illic eſſet aer ſalubrior.
Præterea uariis diiſ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index