Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1nunquam, vt ſalix. Sed hæc fructifera non

eſt.
Quòd ſi mutare colores propoſitum eſt,
arbori inſerito, quæ fructum eius coloris fe­
rat: velut citrio in morum inſito, citrium ru­
brum ſi rubra mora fuerint, naſcetur.
Inuen­
tum hac ratione putant, vt roſeapoma fie­
rent, primò quidem inſito pomi ſurculo in
mori rubri arborem, inde propagata per in­
ſitionum ſucceſſiones planta Indicio eſt hæc
poma colorem non ſolùm, ſed ſaporem, &
paruitatem retinuiſſe.
Ergo eadem ratio,
idémque conſilium ac ſingulare mutandi
odorem, ſaporem, & colorem.
Veruntamen
etiam prodeſt nouas plantas ſimilibus colo­
re, & odore, vel ſapore alere: nam in omni
mutatione veſtigium aliquod eius, ex quo
mutatio fit, ſeruatur.
Oportet igitur diutur­
nam eſſe mutationem, aut validam: cùm va­
lidam arbores non ferant, diuturnam eſſe
neceſſe eſt.
Videntur etiam mutari plantæ,
propter regiones aut loca, ad quæ transfe­
runtur: & loco quidem tanquam alimento,
aut propter ventos, Solémque.
Læſæ etiam
mutantur, colore nempe ad vtrunque, ſapore
autem, & odore rarò in meliùs, niſi amaros,
aut acres fructus edant.
Sunt etiam qui per­
ſica conſitis ſub ipſis rubris roſis rubicunda
fieri exiſtiment, quaſi arbores imaginatione
quadam moueantur, quod in palma certum
eſt, cùm fœmina maſculi amore conſuma­

tur, & tabeſcat.
Excipiunt omne genus ar­
borum inſitum duæ arbores, cydoneum, at­
que caprificus, adeò benigna eſt illarum na­
tura.
Olea etiam quandoque viti inſeritur,
viſáque eſt olim à Varrone apud Macium
Maximum, vocatúrque eleoſtaphylon: fru­
ctus eſt, vt oliua, ſaporem acini ſecum mi­
ſtum afferens.
Inſeritur tamen ea ratione,
qua ſuperiùs dixi, ceraſo vitem inſeri poſſe:
nam tutior hic motus eſt.
Ne fructus
putreſcant
in arbore.
Quinam fru­
ctus non pu­
treſcant.
Vt fructus
colorem, ſa­
porem, odorem,
& formam.
Arbores quæ
excipiunt aliam
arborem in­
ſitione.
Vt fructus
abſque nu­
cleo naſcan­
tur.
Quo pacto inſitæ arbores ſalici, perficus,
pinus, & quæ nucleum habent, aliæ feruntur
ſine nucleo edere fructum, quod mihi ad
hanc vſque diem nondum compertum eſt:
alij ramos, vt vitiis per medium diuiſos, ex­
tractáque diligenter medulla denuò iunctos
plantantes, vnam abſque nucleo naſci affir­
mant: idemque in aliis arboribus, quæ ſar­
mentis plantatis propagantur.
Nanque ſe­
mina in acinis cùm terrea materiæ genita
ſint, neceſſe eſt, vt per rariorem arboris par­
tem deferatur id, ex quo fiunt.
Ea autem pars
proculdubio medulla eſt: ficui denſior cor­
tex, & lignum per quæ tranſit ſuccus.
Exem­
pta igitur medulla, ſi planta ſuperuixerit, ne­
ceſſe eſt acino?
ſine ſemine generari. Nam
neque perdenſam ſubſtantiam corticis, aut
ligni, illorum materia deferri poteſt, nec per
inanem medullæ locum.
Quamobrem & mi­
nores acini fiunt, pereunte parte craſſioris
humidi, & tenuior cortex, tenuíſque tota
ſubſtantia, qualis in paſſis vuis: nam in his
maximè experientia proceſſit, tum ob ex qui­
ſitam diligentiam, tum quia, multæ ſint ar­
bores, quæ ſine medulla viuere nequeant,
aliæ autem ægrè.
Sunt qui nucleum ipſum
cortice poſtquam ſpontè apertum fuerit ſpo­
lient, inde inuolutum lana rurſus ſepeliant.
Sic
ferunt nucem Tarentinam abſque putamine
naſci: circundatur luna, ne à vermibus eda­
tur nucleus, vt aliud quippiam oriatur.
Sed
vtiliſſimæ inſitiones perfici in amygdalo,
vuæ in myrtho: ex altera perficus fit cum
nucleo iucundi ſaporis, habetúrque in Italia:
è reliqua ſapori vnæ iucundus odor myrti
adiicitur.
Nec ſolùm amygdalæ, vt pleri­

que alij fructus, ſapore commendantur, ſed
viribus egregiis: nutrire enim cerebrum
creduntur, & renes.
Amaras ferunt occidere
vulpes, ſi ab eis deguſtentur Athenæus &
Plutarchus referunt, Druſi medicum cum
Germanis ea fiducia potando certaſſe: nam
præmanſæ perhibentur mirum in modum
prohibere ebrietatem: ob ſiccitatem enim
abſumunt tenuiorem & odoratiorem meri
partem.
Dulces olei fœcundæ ſunt, atque in

cibis gratæ & ſaluberrimæ.
Si verò ſurculi
diuerſarum vuarum depangantur exciſi per
medium, medulla tamen ſeruata, ac iuncti,
fructus ex eadem arbore, iiſdémque ramis
coloribus variis prodibunt, maximè autem
hoc in vuis, vnde vuæ albæ, ac nigræ, tum
virides.
Nec ſolùm mutantur ex aliena inſi­
tione plantarum fructus, ſed ſi truncus ipſe
præciſus fuerit, illíque inſerantur rami præ­
ciſæ arboris, fructus longè diuerſi à primis
orientur.
Sic tot orta pomorum, pyrorúm­
que genera: nam molleſcit arbor quælibet,
ex inſitione: agreſtes enim plantæ ſicciores
ſunt domeſticis, ideo cortice aſperiore foliis
& fructibus frequentioribus, ſed minoribus,
ac minus ſuauibus: floribus etiam minori­
bus, tenuioribúſque, at magis odoratis: ipſa
verò planta tota minor, & ad aculeos para­
tior, ſi ex earum genere ſit.
Vtiliſſimæ in­
ſitiones.
Amygdala­
rum vires.
Quomodo ex
eodem ramo
fructus di­
uerſorum co­
lorum ha­
beantur.
Plantas ex
propria inſi­
tione mutari.
Agreſtium
& domeſti­
ca.
Roſæ forſan quærat cur ſpinæ? Cauſa eſt,

quoniam odoratam eſſe oportebat, & odoris
firmioris, tum minimè excalefacientis, vt
iucundior eſſet: odores enim frigidi ma­
gis animam recreant, quòd cerebrum calore
aſſiduo ob motus infeſtetur: cùm igitur flos
eſſet, tenuis ſubſtantiæ futurus erat, terreo
igitur adiungi oportebat: itaque flos roſæ
terream habet ſubſtantiam, & calidam, ac
tenuem, aliter non eſſet odorata.
At ſi talis
futurus erat, oportebat totam plantam talem
eſſe, ac craſſiorum partium, vt tenui parte
ſeparata flos conficeretur.
Cur roſa ſit
ſpinoſa.
Cùm verò tota planta terrea eſſet, ac
ſicca, neceſſe erat vel vt terreum retinere­
tur, breuíque exaruiſſe.
Sin autem expel­
li conduxit, vel foliis poterat admiſceri, red­
didiſſétque folia contumacia, ac quæ ob
nimiam ſiccitatem breui excidiſſent: re­
linquitur igitur, vt quod poſtremum eſt
factúque melius, ſcilicet materiam hanc ſic­
cam, quæ eſt velut floris fæx, aduſtámque ex­
pelli ſeorſum.
Cùmque non fuiſſet è cortice duriore pro­
ditura, niſi aculeata, ideo ſpina prodiit, quæ
vt frequentior eſt, & minor, eò roſam ma­
gis odoratam, tenuiorem atque calidiorem
docet: inde etiam ad purgandum aptiorem,
minimè verò odoris tenacem: talíſque eſt
agreſtis, cuius flos quinque foliis per ſæ­
pè completur: ſpinæ verò acutæ, minutæ,
frequentes etiam ipſa folia tegunt, adeò vt
non tutò liceat tangere, ita omnia ſpinis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index