Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1conſulat Ioſephum Zarlinum in 4. parte Inſtitutionum Muſicalium, necnon
lib. 6. ſupplemen. virum vatia eruditione refertum, deque; Muſica in primis
optimè meritum.
Ex Quarto Politicorum.
329
Cap. 3. (Eodemqué modo in harmonijs, vt quidam tradunt: nam & in illis
poſuerunt duas ſpecies, vnam Doricam, alteram Phrygiam: cæteras
verò omnes vel ad Doricam, vel ad Phrygiam referri.
Vide proximè in præcedenti loco dicta, quæ omnia ita etiam
huic loco quadrant, vt præterea nihil deſideretur.
Ex Quinto Politicorum.
330.a
Cap. 1. (Quare opus eſt partim arithmetica æquitate vti, partim ea, quæ
eſt ſecundum dignitatem.
Arithmeticam medietatem ſupra explicaui lib. 2. cap. 6. Ethi­
corum.
per eam deinde, quæ eſt ſecundum dignitatem, intelligit
Geometricam, quam ſupra lib. 5. cap. 3. Ethicorum expoſui.
vtimur enim
ea, quando opus eſt diſtribuere præmia non omnibus æqualiter, ſed habita
ratione meritorum vniuſcuiuſque.
quando autem non ſecundum perſona­
rum dignitatem, ſed omnibus æqualiter fit diſtributio, illa dicitur Arithme­
tica proportionalitas, quia ſeruat eandem vbique differentiam terminorum.
330.b
Cap. 12. & vlt. (In Republica verò Platonis Socrates de mutationibus loqui­
tur, nec tamen rectè.
illius enim Reip. quæ eſt optima, atque prima, mutatio nulla
propria aſſignatur.
inquit enim cauſam eſſe mutationis, quia ſic natura compara­
tum ſit, vt nihil permaneat, ſed in ambitu quodam temporis, mutationem recipiat.
eſſe verò principium horum, inquit, quorŭm ſeſquitertia radix quinario iuncta, duas
exhibet harmonias.
inquiens quando numerus huius diagrammatis efficiatur ſoli­
dus) Quoad textus interpretationem, nonnulli pro (ſeſquitertia radix) ver­
tunt (ſeſquitertius cubus) ſed qua id ratione ignoro.
græcum verbum eſt
πυθμὴν, quod fundamentum, latus, & radicem ſignificat, non autem cubum.
præterea ſenſui radix, non autem cubus quadrare poteſt. Porrò ſciendum
Ariſt. locum hunc ex Platonis lib. 8. de Rep. accepiſſe, loco Mathematico
obſcuriſſimo, vbi ille de Reip. ſeu Gubernation is mutatione, ac duratione
pertractat.
quì locus adeò ſemper obſcurus habitus eſt, vt Cicero ipſe cum
rem pœnitus obſcuram ſignificare vellet, dicere ſolitus eſſet, numero Plato­
nis obſcurius.
quam ob cauſam Theon Smyrnæus, qui Mathematica Plato­
nis loca commentarijs illuſtrauit, hiſce tenebris lucem nullam afferre auſus
eſt, verùm eas diſſimulans cautè declinauit.
cùm igitur præſens Ariſt. locus
ſit illius Platonici particula quædam, quid mirum, ſi non minori obſcurita­
te, ac difficultate impeditus ſit?
vnde etiam ſequitor huius explicationem,
ab illius explicatione petendam eſſe.
Locum illum Platonis fuſi ſimè expli­
cat Marſilius Ficinus to 2. operum ſuorum pag.
1413. vbi pag. 1421. cap.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index