Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1& magnetis corpus eſt corpore ferri rarius. Quintum, In ma­
gnete plures & maiores ſunt vacuitates, quam in ferro.
Sextum, Similia ſunt, quæ ex vtroque corpuſcula manant.
Hinc ſequirebantur atomos illas quas magnes edit, ad ſibi ſi­
miles, quæ ſunt in ferro atomos incitari, eaſdem ex ferri va­
cuitatibus excludere, earumdem loca occupare, à ferro exclu
ſa indiuidua corpuſcula ad magnetem, vt ad ſimilem moueri
& ſecum ferrum, quod ad magnetem mouetur, hac ratione
ducere.
Magnes ad ferrum non cietur, quia tot vacuitates
non ſunt in ferro, quot in magnete, nec ex ferro tot egrediun­
tur corpora, quot ex magnete, nec eſt ferrum tam peruium,
vt magnes.
Quamquam isti multa vera dicunt, vt est illud
ſimile, licet non ſemper, aliquando tamen, ad ſimile ferri, &
Herculeum lapidem, ac ferrum ex ſimilibus constare, & fer
rum ad lapidem Herculeum, vt ad ſimilem moueri, tamen
quia de electro, & adamante feſtucas, & minutas paleas ad ſe
trahente quorum ſolidum, & inane, & quorum effluentia
corpora ſunt dissimilia, ſi hæc omnia dantur, nihil dixerunt,
effugere non potuerunt, quin grauissimè reprehendantur: quin
etiam ſi omnium à ſimili attractio fit, quam plurima, quæ ex
ſimilibus constant, ſe vicissim traherent, quorum nullum à
nullo trahitur.
Diogenes, non illæ Laertius, sed alter Appolloniates du­
ctilia omnia (inquit) ſic à natura comparata ſunt, vt humi­
ditatem quamdam emittant, & eamdem ab extrinſeco ad ſe
trahant, hæc quidem maiorem, illa verò minorem, cuius gra­
tia ab igni liquantur, humiditatem plurimam æs, & ferrum
emictunt, huius ſignum inde colligunt, quod ferri, & æris cum
abigni liquantur, non nihil abſumitur: ferrum multum hu­
miditatis reddit, multum etiam accipit lapis Herculeus, quia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index