Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
221
221 (209)
222
222 (210)
223
223 (211)
224
224 (212)
225
225 (213)
226
226 (214)
227
227 (215)
228
228 (216)
229
229 (217)
230
230 (218)
< >
page |< < (212) of 672 > >|
224212Diſſertatio Septima. quæ non iniucundo odore nares titillant. At ſi fœnum nondum
probè exſiccatum, ſeu pluuià madidum, loco nullis ventis peruio,
congeratur in grandem aceruum;
à Sulphure ac à Spiritibus exſo-
lutis attenuatus &
propulſus humor ille ſuperuacaneus ex medio
aceruo expirare non poteſt (ſpiſſiùs quippe denſantur flaccidæ,
quàm aridæ herbæ) idcirco inuadit ingenitum herbæ humorem, &

ſalinas particulas ſoluit;
à quibus, dum extraneo huic humori
vniuntur, dimittuntur Sulphur atque Spiritus:
hi verò liberati
vinculo, quo copulabantur cum Sale, nihil obſtat, quin tumul-
tuentur, &
facto impetu ſimiles particulas, naturâ ſuâ in agita-
tionem pronas, ad defectionem ſollicitent, eas vrgendo.
Porrò
aucto ſenſim tumultuantium numero, atque conflatâ ſeditione,
malum ſerpit vſque eò, vt odoris tetri fœditas fidem faciat inte-
ſtinæ efferueſcentiæ, erumpentibus cum Sulphure Salibus;
at-
que demum agglomeratis plurimis ſpiritibus vnâ cum Sulphu-
reis particulis, vehementiuſque agitatis, flamma exiliat.
Grad. Non ante multos annos ſimilem calamitatem valdè no-
tabilem in inſigni Galliæ Ciſalpinæ vrbe accidiſſe memini:
Cum
enim ad quadringenta, &
eo amplius, fœni plauſtra congeſta
fuiſſent ſub porticu fornicatâ, poſt hebdomadas aliquot grauis
quidam odor, deinde vix tolerabilis fœtor expirabat:
rei nouita-
te excitatus ſupremus ſtabuli pręfectus iuſſit furcâ tentari aceruum,
&
fœni manipulos aliquot eximi; ſed vix opus aggreditur famu-
lus, cum illico flamma ex modicè excauato aceruo erumpit inelu-
ctabili incendio.
Ne autem proximum ædiſicium flamma nimia
corriperet, ſi fortè in aream eijceretur fœnum, ſatius eſſe duxe-
runt aceruum illum non fodicare, ſed accenſum ignem ſub porticu
ſibi permittere, donec vniuerſa materia congeſta ſuas flammas
reſorbens à fornice reflexas abſumeretur:
opportuno ſanè conſilio,
non enim tam citò conflagrauit, ſed non niſi poſt quatuordecim
dies ſoli relicti ſunt cineres, inter quos repertæ ſunt maſſulæ ali-
quot, quæ in vitrum fluxerant.
Ne verò fornix vi caloris vitium
faceret, ſuperius pauimentum affuſâ abundè aquâ ad cubiti alti-
tudinem munitum eſt:
id quod egregiè, & ex ſententiâ ſuc-
ceſſit.
Maur. In his itaque, quibus exardeſcendi cauſa eſt humor ex-
ternus &
aduentitius, opus eſt plurimum Spirituum atque Sulphu-
rearum &
pinguium particularum ineſſe; quæ quandiu

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index