Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s id="s.002577">
                <pb pagenum="210" xlink:href="025/01/224.jpg"/>
              reticulo item probè diviſo, immò adhibito organo, circa mundi axem ver­
                <lb/>
              tibili, quantum perſpici & obſervari potuit, parallelam eſſe comperi­
                <lb/>
              mus, repetita ſæpe ac ſæpius Obſervatione; accedit, quod Galileus, Gaſ­
                <lb/>
              ſendus, Bugliardus, Ricciolus, Hugenius, prima ſcilicet rei Aſtronomicæ
                <lb/>
              capita, huic ſententiæ ſuffragantur; teſtes oculatos appellare poſſem, ſed ab­
                <lb/>
              ſtineo; quia mihi, etiam non jurato, facilè fidem habebis & hæc de Saturno
                <lb/>
              ſint ſatis; ad Iovem orationem converto. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002578">In Iovis diſco, vmbras à Iovialibus Stellis projectas videri, aliqui æſtate
                <lb/>
              præterita, in vrbe divulgarunt, nos illas nunquam obſervare potuimus, ne­
                <lb/>
              que id, opinor, Teleſcopij noſtri vitio quiſpiam imputet, quod adeò probè
                <lb/>
              laboratum erat, vt cum Palmos 25. longum eſſet, acutiſſimam, vt vocant,
                <lb/>
              lentem ſuſtineret, quæ ſcilicet perſpicillo ſequi palmum longo compete­
                <lb/>
              bat; immò fortè Stellam ipſam ſub Iovis diſco euntem, per mediam faſciam,
                <lb/>
              quæ paulò obſcurior eſt, tertiam præſertim cæterarum fulgentiſſimam, po­
                <lb/>
              tiùs quàm illius vmbram videremus; nunquam tamen illam vidimus; licèt
                <lb/>
              nobis perinde ſit, ſive Mediceæ ſub Iovem deſcendant, ſive ſupra Iovem
                <lb/>
              ſemper maneant, cum æquè facilè illarum motum explicemus: Vt vt ſit,
                <lb/>
              intra paucos dies, Teleſcopium 60. palmos longum adhibebimus, ejuſque
                <lb/>
              opera, litem hanc terminabimus. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002579">In eodem Iovis diſco, tres faſcias obſervavimus, circulo diurno ferè pa­
                <lb/>
              rallelas, quod eadem arte, de qua ſupra, exploravimus; dixi ferè, nam ver­
                <lb/>
              sùs occaſum, quaſi in cuneum contrahuntur, vna autem præ cæteris, minùs
                <lb/>
              diluta & magis conſpicua, in ſemidiſco Boreali, luculentior apparet, in qua
                <lb/>
              duo quaſi Nodi probè rotundi apparent, à centro faſciæ hinc inde æquè
                <lb/>
              diſſiti, quaſi quarta parte ejuſdem longitudinis, quorum Diameter ejuſdem
                <lb/>
              faſciæ latitudinem ſuperat, & hinc inde tantulum extat; quid ſi fortè à non­
                <lb/>
              nullis hi Nodi vmbrarum projectarum loco habiti ſunt; vmbræ tamen non
                <lb/>
              ſunt, projectæ ſcilicet à Mediceis, cum ſemper in eodem ſitu maneant, &
                <lb/>
              ſemper apparcant; Mediceæ verò eo ſemper loco non ſint, vt in Iovis diſ­
                <lb/>
              cum vmbram projiciant. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002580">Prædictas faſcias aliquando non videri, liquidò conſtat, ſed tantùm pro
                <lb/>
              vario Solis & Iovis ſitu; ex quo fit, vt ſint vmbræ projectæ à continuo tra­
                <lb/>
              ctu altiſſimorum montium, ab ortu in occaſum excurrentium, ac ferè pa­
                <lb/>
              rallelorum plano Æquatoris; vnde luculenter etiam deducimus, Iovem in
                <lb/>
              eo ſitu ſemper eſſe, juxta communem doctrinam motuum, de qua ſuprà, vt
                <lb/>
              circuli diurni plano prædictus montium tractus quaſi parallelus ſit, ſic enim
                <lb/>
              faciliùs in eo movetur, vt jam de annulo Saturnio ſupra dictum fuit. </s>
              <s id="s.002581">Dixi,
                <lb/>
                <emph type="italics"/>
              quaſi,
                <emph.end type="italics"/>
              quia omnino parallelus non eſt, ſed Borealis faſcia versùs occaſum ad
                <lb/>
              alias modicum inclinat, ad inſtar cunei, vt dixi; hoc enim facilioris motus
                <lb/>
              ratio poſtulat, vt videre eſt, in motu navium, Avium, & omnium ferè pro­
                <lb/>
              jectorum. </s>
              <s id="s.002582">Hinc autem aliud argumentum viſibile deducitur, ad demonſtran­
                <lb/>
              dum immobilis telluris ſtatum; prædictus enim Iovialium montium ſitus
                <lb/>
              Iovem in circulo diurno moveri demonſtrat; en tibi alterum ſingularis Dei
                <lb/>
              providentiæ ſpecimen, qui cum futurum majoris Teleſcopij vſum prævi­
                <lb/>
              deret, talem Iovialium montium tractum & ſitum eſſe voluit, vt ex vmbris </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>