Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 303 > >|
1tatione dependeat, ſicut motus rectus progreſſionis neceſ­
ſariò proportionatur motui circulari à quo pendet, ita
etiam linea deſcripta per talem motum proportionari, &
adæquari debet lineæ deſcriptæ, ſeu peragratæ per circui­
tionem.
His itaque ſic ſtabilitis, atque ſuppoſitis tanquam certis,
& cui dentibus, ad primam partem quæſtionis ſimul, ac dif­
ficultatis propoſitæ reſpondetur, circulum delatum ſemper
æquale ſpatium, ac circulum deferentem ſuper planum ro­
tando, rectà tranſmittere, ſiue maior eo fuerit, ſiue minor;
quia illud non tranſmittit ex vi ſuæ rotationis, ac iuxta
menſuram ſuæ circumferentiæ, ſed ex vi ſui raptus, & aſpor­
tationis.
Siquidem tantum rectà progreditur, quantum à
deferente rapitur, & aſportatur, licet aliàs eodem tempore
maiorem, aut minorem ſimul peragrat circuitum, de quo
nulla per ſe haberi debet ratio, vt præmonuimus.
Vnde nec
requiritur, vt eius motus circumuolutionis ſit æqualis mo­
tui recto, nec vt linea recta, quam percurrit ſit æqualis cir­
cunferentiæ ſecundum quam rotando conuoluitur.
Ad ſecundam verò partem quæſtionis reſpondetur, cir­
culum deferentem, vel alium, qui ſeorſum per ſe ſuper pla­
num circumuoluatur, quò maior ipſe fuerit, maius ſpatium
rectà in ſua reuolutione percurrere, quò verò minor, minus.
Quia cum tota eius progreſſio fiat ex vi propriæ rotationis,
non niſi æqualem ſuæ peripheriæ lineam in plano poteſt de­
ſcribere; tantum ſcilicet cum ſuo axe rectà progrediendo,
quantum rotatur; ac tantundem ſpatium percurrendo, quan­
tum fuerit circumuolutus.
Quæ reſponſio ad vtramque
difficultatis, ſeu quæſtionis partem, eſt omnino ad mentem
Ariſtotelis, vt patere poteſt ex eius propria, cui hæc maxi­
mè congruit, licet aliunde vim, ac diſtinctionem obtinuerit.
Adhuc tamen ex eiſdem principijs reſponderi poteſt, præ­
fata nos experiri, quia minor circulus quando mouetur ad
motum alterius maioris motu mixto iam explicato, magis
participat de latione recta, quàm circulari; citius videlicet
progrediendo quàm rorando.
Cogitur enim rectà progre-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index