Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
Creſcunt rapæ etiam mirum in modum

in
Italia, adeò vt quædam pondus librarum
centum
attigiſſe ferantur: pingue enim hu­
midum
plurimum habent, nam ex ſemine,
vt
aliàs dictum eſt, copioſum oleum extra­
hitur
, præcipuè autem longarum.
Creſ­
cunt
& in immenſum radices illæ acres, quas
Itali
vocant remolazos, ex raphano & rapa
progenitæ
, in quibus ſapor raphani viget,
& raparum magnitudo retinetur.
Nanque
ex
his quæ viginti libras ſuperarent, quin­
que
vidi: alias quæ trienni infante maiores
eſſent
.
Miſcentur & genera, vt caules trunco

raparum
, eſuíque apti in Italia habentur.
Porri quoque exciſis foliis, & radicibus tran­

ſplantantur
ſuppoſita tegula, ita cùm in
imum
deſcendere nequeant, in latum creſ­
cunt
, capitatíque vocantur.
Antiquis noti,
quia
gratiores: gratiores enim quia tenerio­
res
: haud enim abſimiles ſunt cepis.
Fungos

habebis
cùm ſarmentis inuſtis pluuia ſuper­
uenerit
, vel ſi non ſuccedente pluuia aquam
ſuper
reliquias vſtorum ſarmentorum ſpar­
ſeris
.
Aliter populum nigram excide, & in
illius
fruſta ac iuxta truncum aquam cum
fermento
infunde: nam qui ſic nati fuerint
fungi
, non mali eſſe poſſunt.
Decocto etiam
fungorum
fungi reparantur.
Singula enim

& præcipuè, quæ corruptione conſtant, ſi­
mile
generare apta ſunt.
Pernicioſi verò
ſunt
lati & cum veſicis, quique digitorum
contactu
facilè diſſipantur, rubentes humido
tenaci
quique diſſecti fiunt virides, inde ru­
bei
, fuſci, pòſt cærulei, demum temporis mo­
mento
omnia commutante fuſci, vt niſi ab
integris
homo decipi queat ſepultis colori­
bus
.
Quòd ſi certius libeat explorare, in lacte
ponas
, & muſcas perire videbis: vt ſit experi­
mento
etiam coniunctus vſus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index