Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 360 > >|
1querique, quòd nullum non mouerim lapidem ad euer­
tendum hanc veritatem? Atque ego quidem, quòd ex­
inde inferres, Tempus, quo percurritur DE, eſſe præcisè
æquale tempori, quo percurritur SD, ob duplam nempe
velocitatem, ſicuti ſpatium duplum eſt, huiuſcemodi
lapides, & articulis quidem XXXV. ac XXXVI. moui, I.
fore, vt ſuppoſito tempore, quo percurritur SD,
minutorum v. c. duorum, idem ſpatium SD,
percurreretur ſimùl minuto vno cum triente, ſiue ſe­
cundis 80: ac rurſus ſecundis 53, ac iterum 18, iterumque
6, &c.
II. Cùm aliunde ſtatuiſſes tempus per SD, bre­
uius eſſe tempore per AS, fore tamen ipſi æquale.
III.
Tempus per DE non æquale fore, ſed ſeſquialterum
temporis per SD. IV. Futurum, vt aut concluderes ni­
hil, aut vtereris paralogiſmo, quo Galileum vſum cauſ­
ſareris.
V. Fore, vt quæuis magnitudo, etiam ſemi­
diameter Mundi, tantulo tempore, quantulo SD li­
neola percurreretur.
Quæ eadem rursus incommoda
proportione deducta ſunt circa partem tertiam com­
paratam cum infimo eiuſdem primæ partis triente, ar­
ticulo XXXVIII.
Quomodo porrò tu excepiſti, reieciſti­
ve hos lapides?
Scilicet hoc loco dixiſſe contentus,
fruſtrà eſſe: niſi quod iſthæc inſuper habes.
Sed ijſdem quoque numeris multa alia peccas: vt cùm nu­
mero xxxvi.
ita à diuiſione rationis argumentaris: Si ſit vt
AE ad AD, ita AD ad AS: erit igitur diuidendo, vt
AS ad SD, ita AD ad AE. Hic enim inferendi modus
non est à diuiſione rationis: & quamuis, vt par eſt, terminos
etiam diſponeres, nihil hac ratione concluderes, niſi priùs ſup­
poneres velocitatem per totam AE duplam eſſe velocitatis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index