Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="6">
            <p type="main">
              <s id="s.001837">
                <pb xlink:href="079/01/267.jpg" pagenum="218"/>
              In Syria quoque fertur item locus esse videri,
                <lb/>
              Quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
                <lb/>
              Intulerint; graviter vis cogat concidere ipsa,
                <lb/>
              Manibus ut si sint divis mactata repente.</s>
              <s id="s.001838">
                <lb/>
              Omnia quae naturali ratione geruntur;
                <lb/>
              Et quibus e causis fiant, apparet origo:
                <lb/>
              Ianua ne forte his Orci regionibus esse
                <lb/>
              Credatur posta: hinc animas Acheruntis in oras
                <lb/>
              Ducere forte deos manis inferne reamur;
                <lb/>
              Naribus alipedes ut cervi saepe putantur
                <lb/>
              Ducere de latebris serpentia saecla ferarum.</s>
              <s id="s.001839">
                <lb/>
              Quod procul a vera quam sit ratione repulsum,
                <lb/>
              Percipe: nam de re nunc ipsa dicere conor.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001840">Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
                <lb/>
              In terra cuiusque modi rerum esse figuras;
                <lb/>
              Multa, homini quae sunt vitalia; multaque morbos
                <lb/>
              Incutere, & mortem quae possint accelerare:
                <lb/>
              Et magis esse alijs alias animantibus aptas
                <lb/>
              Res ad vitai rationem ostendimus ante,
                <lb/>
              Propter dissimilem naturam, dissimilisque
                <lb/>
              Texturas inter sese, primasque figuras.</s>
              <s id="s.001841">
                <lb/>
              Multa meant inimica per aures, multa per ipsas
                <lb/>
              Insinuant naris infesta, atque aspera tactu.</s>
              <s id="s.001842">
                <lb/>
              Nec sunt multa parum tactu vitanda, neque autem
                <lb/>
              Aspectu fugienda, saporeque tristia quae sint.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001843">Deinde videre licet, quam multae sint homini res
                <lb/>
              Acriter infesto sensu, spurcaeque, gravesque.</s>
              <s id="s.001844">
                <lb/>
              Arboribus primum certis gravis umbra tributa est,
                <lb/>
              Usqueadeo, capitis faciant ut saepe dolores,
                <lb/>
              Si quis eas supter iacuit prostratus in herbis.</s>
              <s id="s.001845">
                <lb/>
              Est etiam in magnis Heliconis montibus arbos
                <lb/>
              Floris odore hominem tetro consueta necare.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>