Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
poſſunt à Socrate ſeparari, ſic ergo mouetur, vt homo, vt animal, vt corpus.
Ita in eodem ſuppo­
ſito manet deſtructa ratione Socratis ratio animalis, aut corporis, & hoc animal, & hoc corpus.
quæ cùm ſint vnum ad numerum, etiam verum ad numerum motum moueri poſſunt, niſi forte
ſpeciem ſpecialiſsimam effeceris per priuationem humanæ formę.
Sed certè ſuppoſitum ipſum
per ſuperioreis formas actu conſiſtit à quibus, potiuſquàm à priuatione motum definiri proba­
bilius mihi videtur.
Tempus quoque vnum, ideſt, non interruptum eſſe oportet. ita vt ſi Socra­
tes ſanetur nunc, idemque.
ceſſet, & per aliquod temporis interuallum benè valeat, ſed interceden­
te noua ægritudine rurſus ſanetur; non amplius eadem ſanitas habenda ſit, niſi fortè ſecundùm
habitum: nil enim prohibet quominus ab vno eodemque.
habitu varij proficiſcantur actus: nec ea­
dem eſt habenda ratio ſanitatis quæ conſeruatur, atque eius quæ, cùm intermiſſa eſt, reuertitur:
illa quidem vna ad numerum eſt; poſterior hæc non item.
At verò cùm motus vnitatem quę­
ramus, vt initia continuationis in ipſo indagemus.
Scire licet continuum motum, eundem eſſe,
atque vnum ad numerum, ita vt inter ſe perpetuò comitentur: etenim ſiquis eſt ad numerum
vnus, eundem oportet eſſe continuum, & contrà ſi continuus, idem quoque ad numerum vnus
ſit neceſſe eſt.
quòd ſi hæc ferè mutuò conſequuntur: patet eaſdem fore vtriuſque conditioneis.
Verumenimuerò inquies tu. Hactenus continui motus proprietates enarratæ ſunt. Sed quæ'nam

eſt continuationis cauſſa formalis?
Eam nunc dicimus eſſe cauſſam, quòd motus eſt diuiduus in
parteis quę ſunt actu, quę tamen communi termino copulantur, de quo dictum eſt ſuprà, quòd
in motu eſt mutatum eſſe.
hoc autem ſe habet ſicuti punctum in linea, neque eſt actu: aliter du­
bitationes Zenonis haberent aliquod pondus, tollentis motum ob infinitatem quæ ineſſet in par­
tibus motus, ſi illa forent actu, ſed exiſtunt potentia tantùm: inde non ceſſat motus, verùm con­
tinuatur & procedit vlterius.
Sed prætereà ſiquis originem eius continuitatis exquirat interius,
illi aduertendum eſt hæc conficere motum, ſubiectum, ac terminos, quæ omnia in ſeſe conti­
nent rationem diuiſionis; nam ſubiectum per ſe quantum eſt, idcirco diuiduum: & cùm ipſi for­
ma ſecundùm parteis communicetur: fit, vt in forma diuiſio inſit, ſed ea potiſsima diuiſionis ra­
tio quæ ducitur à poteſtate ſubiecti ſecundùm quam modò magis, modò minus abeſt à forma,
& termino ad quem, & magis aut minus habet de termino à quo, quæ manifeſtiſsimè conſpici­
tur in latione, ſiue quia ſubiectum ipſius quatenus tale ſit per ſe quantum, ſeu quia plenum, ſiue
ob aliam quamlibet cauſſam, quæ poſthàc non ſine ſudore exquirenda eſt.
attamen analogicè
ineſt in cęteribus generibus ſecundùm quæ fit motus.
Quanquam in motu generatim continui­

tas eſt ſucceſsiua, nec ſucceſsiua tantùm, ſed cum aliquo profectu; cùm pendeat ab actu poten­
tiæ, quatenus potentia eſt quę quidem non ſeparatur à repugnantia, & fluxu, & aſsidua compa­
ratione termini ad quem.
Quapropter etiam poteſt hoc problema in cauſſam ſuperiorem diſ­
ſolui, reſiſtentiam nimirum intrinſecam quæ; quoniam proficiſcitur ab actu rei proprio ſecun­
dùm quem operatur, & à propria natura quæ alienis actibus ab initio repugnat, & donec illi fa­
cti ſint proprij mobilis, eſt cauſſa continuatę ſucceſsionis in motu.
Sic grauitas terræ reſiſtit im­
pellenti terram ipſam trahens ſemper deorſum, & contra vim impellentis.
adeſt etiam extrinſe­
ca reſiſtentia quæ item eſt ſucceſsionis & continuitatis cauſſa in motu, ſed nos de cauſſa conti­
nuationis intrinſeca nunc agimus.
Verùm quoniam ea potiſsimum elucet in motu qui fit ad
locum, & ab eo transfertur ad cęteros, etiam munus noſtrum eſſe videtur, & eius cauſſas accu­
ratius hoc loco perquiramus.
F
G
H
A
B
C
Exquiruntur hoc loco continuationis initia diligentius. Cap. XXXVI.
D
HOC certè à Gręcis multis verbis agitatum, à noſtris etiam tractatum, parùm feliciter fortaſ­
ſe confectum eſt.
Diſſeritur enim primò vtrùm in motu ad locum continuitas a magnitu­
dine & ſpatio, an a ſubiecto mobili petenda ſit.
Atque illud ſecundò quæritur vtrùm ea ſit ex­
trinſeca, & alia à motu; an intrinſeca & familiaris.
Poſtremò vtrum'ne per ſe, an per accidens.
Non probarit in primis quiſpiam motum non eſſe per ſe continuum eo quòd a quo negatur ge­
nus ab eo item ſpeciem negari oporteat.
Sed a motu negatur genus continui, non enim eſt per
ſe quantum: ac ſicuti ſi non eſſet per ſe corpus, neque item eſſet per ſe animal; ſic, ſi non quan­
tum per ſe, neque etiam continuum.
Quapropter video magnam partem Peripateticorum aſ­
ſeuerare continuitatem ſanè reperiri in motu, ſed ipſi extrinſecus, & per accidens inhęrere; ſicut
etiam quantitas illi extrinſeca eſt, & per accidens.
Quòd ſiquis prætereà poſtulet ſibi dari, vndè­
nam petenda ſit prima ratio continuitatis, etiam illi varia protulere vel mobile ipſum, inter quos
Zimara ex Alexandro præſertim ob id, quòd omnes aliæ differentiæ motus a ſubiecto ſumuntur,
vtputa mobilis ſimplicis motus ſimplex, mixti verò mixtus.
Prętereà docebat Alexander, con­
tinuitatem motus a mobilis continuitate proficiſci.
A magnitudine alij ſuper qua fit motus.
Nonnulli ab his omnibus, atque item quia tempus vnum ſit, vt in pulſatione lyræ ſonus eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index