Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1tam. Sic autem inueſtigo ſuperficiem VY,
quæ ſit media proportionalis inter differen­
tias illius & ſuperficiei vaſorum, hoc eſt in­
ter OM & CD.
C
Ex datis
duabus ſu­
perficiebus
auferre ean­
dem ſuperfi­
ciem, quæ re
linquat re­
sidua in Ra­
tione dupli­
cata data­
rum.
Ratio ſuperficierum vaſorum ſit data 8
ad 4; Ratio duplicata eſt 8. ad 2. Pono ſu­
perficiem ſolidi VY Algebricè 1℞.
Quare ſu­
perficies aquæ OM eſt 8——1℞, & ſuperfi­
cies CD eſt 4——1℞: quæ ſunt inter ſe in du­
plicatâ Ratione ſuperficiei vaſorum: igitur
8——1℞ ad 4——1℞.
eſt vt 8 ad 2 ergo per
19. 7. 16——2℞ æquatur 32——8℞.
Et fa­
ctâ Antitheſi æquatio demum eſt inter 16 &
6℞.
In ſtitutâ it aque diuiſione 1℞ eſt 2 2/3 ſuper­
ficies VY; quæ ablata ex 8 ſuperficie vaſis
maioris relinquit ſuperficiem OM 5 1/3, &
ablata ex ſuperficie vaſis minoris, hoc eſt ex
4, relinquit ſuperficiem CD 1 1/3: eſt autem
2 2/3 medio loco proportionalis inter 5 1/3 & 1 1/3,
quæ præterea ſuperficies 5 1/3, & 1/3 ſunt in Ra­
tione duplicatâ Rationis 8 ad 4, hoc eſt in
Ratione 8 ad 2. Iam verò ſi baſes aquarum
OM ad CD ſint vt 8 ad 2, altitudines ve­
rò KN & GA reciprocè vt ſuperficies va­
ſorum, hoc eſt KN 4, & GA 8, erit aquą
OMRS 32, & aqua CDFE 16, planè iņ
Ratione, quam habent ſuperficies vaſorum,
in quibus ipſæ aquæ exiſtunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index