Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (201) of 376 > >|
225201LIBER IX. PRAEFATIO.
M. VITRUVII POLLIONIS
DE ARCHITECTURA
LIBER NONUS.
PRAEFATIO.
Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Iſthmia, Nemea viciſſent,
Graecorum majores ita magnos honores conſtituerunt, uti non modo in
conventu ſtantes cum palma et corona ferant laudes, ſed etiam cum re-
vertantur in ſuas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moe-
nia et in patrias invehantur, e reque publica perpetua vita conſtitutis
vectigalibus fruantur.
Cum ergo id animadvertam, admiror, quid ita non
ſcriptoribus iidem honores, etiamque majores, ſint tributi, qui infinitas
utilitates aevo perpetuo omnibus gentibus praeſtant.
Id enim magis erat
inſtitui dignum, quod athletae ſua corpora exercitationibus efſ1iciunt ſor-
tiora:
ſcriptores non ſolum ſuos ſenſus perſiciunt, ſed etiam omnium, li-
bris ad diſcendum et animos exacuendos praeparantes praecepta.
Quid
enim Milo Crotoniates, quod fuit invictus, prodeſt hominibus?
aut ce-
teri qui eo genere fuerunt victores?
niſi quod dum vixerunt ipſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index