Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1projectis, & ſub aſpectum noſtrum adductis, majoris Teleſcopij opera, Io­
vem in circulo diurno moveri, ac proinde terræ globum conſiſtere, homi­
nes intelligerent: faſciarum porro limbum non rectum, ſed quaſi denticu­
latum eſſe, nonnulli dixerunt, quod reverà ſi verum ſit, ex inæquali & aſpe­
rato dictorum montium jugo provenit; cum inde aſperatam quoque &
inæqualem projectæ vmbræ marginem eſſe neceſſe ſit.
Quod verò ſpectat ad 4. Stellas Ioviales, ſeu Mediceas, illarum motum
jam ferè per 60.dies indefeſſi obſervamus, exploratis & ad certas menſuras
redactis iis intervallis, quibus, à Iovis diſco, ſingulis diebus recedunt, vel ad
illum accedunt: pro communi autem menſura Iovis Diametrum accepimus,
appoſito, non procul ab oculari lente, intra tubum, reticulo, ex caballinis
ſatis contexto, ac diviſo in 24.partes æquales, hoc eſt, in totidem lentis ſe­
midigitos; digitum enim pro more appellare liceat duodecimam Diametri
lentis partem; quilibet porro ſemidigitus Diametrum diſci Iovialis adæ­
quabat; hujus demum reticuli opera, multa accuratè obſervavimus; puta
diſtantias Iovialium à Iovis centro, maximam hinc inde illarum digreſſio­
nem, integræ revolutionis periodum, & motum diurnum, ſcilicet apparen­
tem; nullo enim alio motu gaudent, quàm eo, qui reliquis Sphæris cæleſti­
bus competit, nimirum ab ortu in occaſum; vbi enim ſuum orbem citiùs
decurrunt, quàm Iupiter ſuum, hunc ſanè poſt ſe relinquunt, versùs ortum,
à puncto conjunctionis; vbi tardiùs; versùs ortum à Iove recedere viden­
tur, citius verò decurrunt, à maxima digreſſione ortiva ad occiduam, per
Perigæum, tardiùs ab occidua ad ortivam, per Apogæum.
Cæterùm vnum accidit, quod multis, opinor, mirum videbitur, motum
ſcilicet diurnum apparentem ejuſdem Stellæ Mediceæ, in ſpatiis ferè æqua­
libus fieri, quantum ſaltem obſervari à nobis potuit, in ea linea, quæ per
Iovis centrum ferè ducitur, temporibus ſcilicet æqualibus v.g. quarta Me­
dicea, à conjunctione Apogæi, ad conjunctionem Perigæi pervenit, diebus 8.
horis 9. min.36. & ſingulis diebus conficere videtur in linea recta per Io­
vis centrum proximè ducta, Diametros Iovis 2 1/2. paulò plus, vnde maxima
illius digreſſio eſt Diametrorum Iovis 11. tertia ſingulis diebus, decurrit
Iovis Diametros 3 1/2. integra illius revolutio eſt, dierum 7. hor. 14. min.17.
maxima digreſſio, Diametrorum 6. Secundæ motus diurnus in eadem li­
nea recta eſt 5. Diametr. integra revolutio dier.
3. hor. 14.min. 24. maxima
digreſſio Diametr. 4 2/. primæ denique motus diurnus Diametr. 6 1/2. paulò
plus, maxima digreſſio Diametr. 3.integra revolutio.
Dier.1.hor.18.min.30.
hæc obſervatio vigeſies ſaltem a nobis repetita, eodem ſemper eventu fuit;
& licèt interdum quarta, vel tertia Diametri parte falleret, in vitium ob­
ſervationis facilè referri poteſt, cum de paucis dumtaxat ſecundis hoc lo­
co agatur: in circulo, tum concentrico Iovis orbi, tum excentrico, multo
longiùs à vero Medicearum ſitu & loco inſtitutum calculum deflexiſſe,
demonſtravit eventus: non negatim tamen, circa conjunctiones, ſpatia diur­
no illo mota paulo majora decurri; ita vt primæ Stellæ Mediceæ motus 7.
Diametrorum eſſe poſſit.
Secundæ 5 1/2. tertiæ 4. quartæ 3. ſed parum pro
nihilo computatur, & ſtatim exceſſus ſequenti defectu compenſatur; cum
circa maximas digreſſiones, paulò minora decurrantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index