Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 colligit et magnum conamen sumit eundi,
inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
ut validis quae de tormentis missa feruntur.

adde quod e parvis et levibus est elementis,
nec facilest tali naturae opsistere quicquam;
inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
non igitur multis offensibus in remorando
haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.

deinde, quod omnino natura pondera deorsum
omnia nituntur cum plagast addita vero
mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
ut vementius et citius quaecumque morantur
obvia discutiat plagis itinerque sequatur.

denique quod, longo venit impete, sumere debet
mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
et validas auget viris et roborat ictum).

nam facit ut quae sint illius semina cumque
e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
omnia coniciens in eum volventia, cursum.

forsitan ex ipso veniens trahat aere, quaedam
corpora quae plagis incendunt mobilitatem.

incolumisque venit per res atque integra transit
multa foraminibus liquidus quia transvolat ignis.

multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.

dissoluit porro aes aurumque repente
confervefacit, e parvis quia facta minute
corporibus vis est et levibus ex elementis,
quae facile insinuantur et insinuata repente
dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.

autumnoque magis stellis fulgentibus apta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index