Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
183[Figure 83]
b quidem deorſum ver­
gens attollit g:g vero deor­
ſum repens attollit b.
Si­
mul autem eleuata idem præſtant.
COMMENTARIVS.
Cauſa vero.] Confirmatio eſt aſſumptionis ex æquis extremo­
rum ponderibus vicißim ob id ſe ſubleuantibus: ſi enim vnius
propenſio vergit deorſum: alterius reſiſtentia ad motum ſurſum im­
pediet.
Et ſic ſeſe mutuò librantia pondera, mutuò etiam ſe ſubleuant.
Eſt enim medium quod fertur, tanquam centrum, à quo extrema vt
æquæ lances in iuſta libra, ſuſpenduntur.
Non ita eſt vbi lignum per
extremum fertur: ſed totum ad partem vnam vergit ab eo per quod
84[Figure 84]
geſtatur deflectens. Ex deflexione autem
ſeu depreßione extremi, tanquam ponderis
prementis, labor augetur in ferente.
Ergo
vbi depreßio nulla eſt, vt in priori modo,
ibi labor minor erit.
Et ſic lignum lon­
gum ab extremo difficilius fertur quam
à medio.
Sed hîc etiam quæri poteſt cur
lignum longum puta lancea ab extremo
vno geſtata facilius feratur, ſi perpendi­
cularis ſit plano horizontis: quam ad ipſum
inclinata.
Hoc fit quia in perpendiculari
partes inferiores ſuſtinent ſuperiores: in
inclinata non item, omnes enim ſine ful­
cimento tendunt pro natura ſua deorſum.
Præterea in perpendiculari ipſa lancea to­
ta pondus eſt.
Huic ſuſtinendæ quæ vis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index