Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 316 > >|
1ferro magis aridus, magis rarus, & magis terreus plus trahit
humidi, quam reddat: humidum, quod ſuæ naturæ magis fa
miliare, & conueniens eſt, magis attrahit: at quoniam fer­
reum humidum naturæ Herculei lapidis conuenientissimum
est, ideo maximè trahitur, & cum tracto ferreo humido, pro­
pter naturæ cognationem, & formam, etiam ipſum ferrum
trahitur: ferrum non item trahit magnetem, quia ferrum
minus est peruium, & eam ob cauſam, multam aggregatæ
humiditatis cognatam congeriem accipere non poteſt.
Diogenes dicat oportet, cur ſolus Herculeus lapis ferrum
tantum trahit, ſi ſola humiditas eſt cauſa propter quam hæc
attractio fiat?
cum alia multa fluida ſint, & ſuo more hu­
mida, vt est æs, plumbum, & argentum, & cætera, quæ &
ipſa propter innatam humiditatem liquantur: magneti hu­
midæ ob cognatam, & naturæ magnetis maximè conuenien­
tem humiditatem ſimilia, & à magnete non trahuntur.
Contra Empedoclem, Democritum, Leucippum, Epicu­
rum, Lucretium, & Diogenem omnia ferè illa argumenta
poſſunt afferri, quæ libro primo de Phyſico auditu particula
trigeſimaſexta, & deinceps contra Anaxagoram, ab Ari­
ſtotele allata fuerunt.
Omnes ex Herculis lapide corporatas
effluxiones manare aſſeruerunt: vt Empedocles à mente di­
uina vnumquodque ex vno quoque extrahi aſſeruit: quapro­
pter iisdem mediis, quibus Empedocles arguitur, & ipſi ar­
guuntur.
Omne itaque corpus (vt hinc dicendi principium
auſpicemur) aliqua ex parte quantumuis parua truncatum
minus quam prius constiterat, efficitur; atqui ex magnete
truncatæ partes, quæ corpora ſunt, effluunt.
Ergo magnetis
corpus ſemper fit minus, sed magnetem diu ferrum trahere
contingit.
Ergo bona pars corporatarum effluxionum ex ma

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index