Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1Scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt;
Multa modis multis multarum semina rerum
Quod permista gerit tellus, discretaque tradit.

Nocturnumque recens extinctum lumen, ubi acris
Nidore offendit nares, consopit ibidem:
Deicere ut privos qui morbo mittere suevit:
Castoreoque gravi mulier sopita recumbit;
Et manibus nitidum teneris opus effluit ey,
Tempore eo si odorata est, quo menstrua solvit.

Multaque praeterea languentia membra per artus
Solvunt; atque animam labefactant sedibus intus.

Denique si calidis etiam cunctare lavacris,
Plenior & fueris solio ferventis aquai,
Quam facile in medio fit uti des saepe ruinas ?

Carbonumque gravis vis, atque odor insinuatur
Quam facile in cerebrum, nisi aquam praecepimus ante;
Aut nisi membra prius pertexit frigida servus;
Aut sit odos vini, plagae manabilis mora ?

Nonne vides etiam terra quoque sulfur in ipsa
Gignier, & tetro concrescere odore bitumen ?

Denique, ubi argenti venas, aurique sequuntur
Terrai penitus scrutantes abdita ferro,
Qualis expiret scaptensula subter odores?

Quidve mali fit ut exhalent aurata metalla ?

Quas hominum reddunt facies ?
qualisque colores ?
Nonne vides, audisve perire in tempore parvo
Quam soleant ?
& quam vitai copia defiat,
Quos opere in tali cohibet vis magna ?
necesse est
Hos igitur tellus omnis exaestuat aestus;
Expiratque foras in aperta, promptaque caeli.

Sic & averna loca alitibus summittere debent
Mortiferam vim, de terra quae surgit in auras,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index