Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (174) of 389 > >|
226174THEORIÆ illam combinationem ſpectemus, corpora omnia, quæ obſervamus,
mixta ſunt ex ſubſtantiis admodum diſſimilibus, quæ tamen omnes
ad ejus corporis conſtitutionem pertinent.
Id in animalium corpo-
ribus, in plantis, in marmoribus pleriſque, oculis etiam pa-
tet, in omnibus autem corporibus Cbemia docet, quæ mixtionem
illam diſſolvit.
379. Ex alia parte tenuiſſima ætherea materia, quæ omnino
11Plures ſubſtan-
tiæ non perti-
nentes ad ſub-
ſtantiam corpo-
ris.
eſt aliqua noſtro aere rarior, ad conſtitutionem maſſæ nequaquam
pertinere cenſetur, ut nec pro corporibus pleriſque aer, qui mea-
tibus internis interjacet.
Sic aer incluſus ſpongiæ meatibus, ad
ipſius conſtitutionem nequaquam cenſetur pertinere.
Idem autem
ad multorum corporum conſtitutionem pertinet:
ſaltem ad fixam
naturam redactus, ut Haleſius demonſtravit, plures &
animalis
regni, &
vegetabilis ſubſtantias magna ſui parte conſtare aere
fixitatem adepto.
Rurſus ſubſtantiæ volatiles, aere ipſo tenuiores
multo, quæ in corporum diſſolutione chemica in halitus, &
fumos
abeunt, &
plures fortaſſe, quas nos nullo ſenſu percipimus, ad
ipſa corpora pertinebant.
380. Nec illud aſſumi poteſt, quidquid ſolidum, & fixum eſt,
22Nec excludi o-
mnia fluida,
nec ea omnia
includi poſſe,
quæ translato
corpore cum i-
pſo transferun-
tur.
id tantummodo pertinere ad corporis maſſam:
quis enim a corporis
bumani maſſa ſanguinem omnem, &
tot lympbas excludat, a li-
gnis reſectis ſuccos nondum concretos?
Præterquam quod maſſæ
idea non ad ſolida ſolum corpora pertinet, ſed etiam ad fluida,
in quibus ipſis alia tenuiora aliorum denſiorum meatibus interja-
cent.
Nec vero dici poteſt, pertinere ad corporis conſtitutionem,
quidquid materiæ translato corpore, ſimul cum ipſo transfertur;
nam aer, qui intra ſpongiam eſt, partim mutatur in ea transla-
tione, is nimirum, qui orificio eſt propior, partim manet, qui ni-
mirum intinvior, &
qui aliquandiu manet, mutatur deinde.
381. Hæc, & alia mibi diligentius perpendenti, illud vide-
33Hinc indiſtin-
ctam eſſe & maſ-
ſæideam. Quid
denſitas, & ra-
ritas: utranque
augeri, & mi-
nui poſſe in hac
theoria in qua
cunque ratione.
tur demum, ideam maſſæ non eſſe accurate determinatam, &
di-
ſtinctam, ſed admodum vagam, arbitrariam, &
confuſam. Erit
maſſa materia omnis ad corporis conſtitutionem pertinens:
ſed a
craſſa quadam, &
arbitraria æſtimatione pendebit illud, quod eſt
pertinere ad ipſam ejus conſtitutionem.
Hæc ego ibi; tum ad
molem tranſeo, de cujus indeterminatione jam hic ſuperius
egimus, ac deinde ad denſitatem, quæ eſt relatio maſſæ ad mo-
lem, eo major, quo pari mole eſt major maſſa, vel quo pari
maſſa eſt minor moles.
Hinc menſura denſitatis eſt maſſa di-
viſa per molem;
& quæcunque vulgo proferuntur de compara-
tionibus inter maſſam, molem, &
denſitatem, hæc omnia &
mihi communia ſunt.
Maſſa eſt ut factum ex mole & denſi-
tate;
moles ut maſſa diviſa per denſitatem. Raritas autem et-
iam mihi, ut &
aliis, eſt denſitatis inverſa, ut nimirum idem
ſit dicere, corpus aliquod eſſe decuplo minus denſum alio ali-
quo corpore, ac dicere, eſſe decuplo magis rarum.
Verum
quod ad denſitatem &
raritatem pertinet, in eo ego quidem
a communi ſententia diſcrepo, uti expoſui num.
89,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index