Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 248 > >|
1
Ex his colligo, Mediceas fortè moveri in axe Geminæ Parabolæ, baſe
communi Apogæo ad Perigæum, & viciſſim, juxta normam motus natura­
liter accelerati & retardati; in applicatis verò, motu æquabili, ac proinde
non moveri in circulo circa Iovem, vt jam aliàs in opuſculo contra Hu­
genianam aſſertionem indicavi; nempe ſi moverentur in circulo, ſpatia
creſcerent juxta rationem ſinuum rectorum ab Apogæo ad digreſſionem
ortivam, & ab hac ad Perigæum, juxta rationem ſinuum verſorum; ac proin­
de temporibus æqualibus, inæqualia ſpatia decurrerentur in dicta linea re­
cta.
Vtrùm verò Mediceæ infra Iovem deſcendant, aliàs dubitavi, jam mi­
hi veriſimile videtur, deſcendere, tum quia vmbra illarum in Iovis diſcum
projicitur, vt aliqui obſervarunt, quamvis ego non item; tum quia ex alia
obſervatione, hoc ipſum evinci videtur; nempe vbi Medicea ab Apogæo
versùs ortum progreditur, & vbi primùm apparet à limbo Iovis ortivo diſ­
ſita eſt, non modico intervallo, vt ſæpe ac ſæpius obſervavi, elapſis proxi­
mè Menſibus; quod certè ex Iovis vmbra provenit, ita projecta, ob Solis ſi­
tum, vt illa dextrorſum, ortum versùs deflectat: at vbi eadem Stella ad Io­
vis Pærigæum accedit, ſemper apparet, donec in ipſum Iovis diſcum om­
nino immergatur, & probè illa diſcernitur, licèt limbum Iovis ortivum
tangat; nulla igitur vmbra occurrit; igitur ſupra Iovem non eſt.
Benè eſt, inquies, gratulor, ſententiam mutas, nempe aliàs, infra Iovem
ire, negabas; impugnabas item Saturnium Annulum; modò vtrumque ad­
ſtruis.
Sententiam non muto; ſentiebam enim antea, non conſtare ex obſer­
vationibus, eò vſque mihi perſpectis, Mediceas infra Iovem deſcendere;
ſed jam ex novis obſeruationibus, ſecus evenit, & nova lux ex iis affulget,
quæ ex prioribus non affulſerat: Saturnium verò annulum omnino negaſſe
non memini; id enim dumtaxat à me aſſertum eſt, omnes Saturniani ſyſte­
matis Figuras, eo vſque à variis Autoribus delineatas, adhibitis globulis,
explicari poſſe; hoc tamen non vetat, quin ſecus ſentiam, vbi novæ obſer­
vationes adſunt, quales ſeſe mihi, elapſis proximè menſibus, exhibuerunt;
quamvis autem mihi veriſimile ſit, annulum illum Saturnio globo circum­
ductum eſſe, & vix aliter præſens Phœnomenon explicari poſſit, ſuſtineo ta­
men, dum Saturnus in via lactea ſitus ſit, quod reverà brevi futurum eſt,
redeatque ad Æquatorem, quod non niſi poſt ſeptem, vel octo annos ha­
bituri ſumus.
Sed finem Scribendi facio, vir præſtantiſſimè, ne prolixior
Epiſtola tibi moleſtiam afferat; aliàs plura, ſi hæc pauca grata tibi accidiſſe,
tuo commodo, mihi ſignificaris; interim plurimùm Vale; Scribebam in
vrbe Kalendis Novembris, Anni currentis æræ 1664.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index