Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
201 164
202 165
203 166
204 167
205 168
206 169
207 170
208 171
209 172
210 173
211 174
212 175
213 176
214 177
215 178
216 179
217 180
218 181
219 182
220 183
221 184
222 185
223 186
224 187
225 188
226 189
227 190
228 191
229 192
230 193
< >
page |< < (189) of 525 > >|
226189Ioan. de Sacro Boſco.11
Terra in ſe continet Veneris magnitud@nem # 37 {1/2@}
Terra in ſe @ontinet Mercurij magnitudinem # 21952
Terra in ſe continet Lunę magnitudinem # 39 {38/125} # vel # 39 {1/3}
Sol in ſe continet Lunæ magnitudinem # 6539 {203/1000} # vel # 6539 {7/@}
Priores numeri huius tabulæ reſpondent numeris ſuperiorum tabula-
rum pręciſe, poſteriores autem non, ſed aliquantulum deficiunt à veritate, po
ſiti tamen ſunt, quòd minores ſint, ac facilius percipiantur.
22Sol inter a-
ſtra maxi-
mus eft, &
Mercurius
minimus.
Ex his igitur omnibus tabulis ſatis perſpicue liquet, Solem inter omnia
aſtra mundi eſſe maximum;
Mercurium uero minimum. Item omnes ſtellas tã
fixas, quàn errantes, maiores eſſe ipſa terra, tribus duntaxat Planetis exceptis
Venere, Mercurio, ac Luna.
Hi etenim minores ſunt, quàm terra.
Qvod ſi curioſus quiſpiam ſcire deſideret, quotnam ſlellæ requirantur
33Quot ſtellæ
magnitudi-
nis requirã
tur ut re-
pleant totũ
Firmamen@
tum.
in quacunque differentia magnitudinum, vt totam ſu perficiem concauam Fir-
mamenti explere poſſint, ita ut ſeſe mutuo cõtingant, id facile aſſe quetur par
tim ex his, quæ hoc loco de proportionib.
diametrorum ſtellarum, & terrę di-
ximus, partim vero ex ijs, quæ ad finem huius cap.
ſcribemus. Cum enim dia-
meter concaui firmamenti contineat 22612 {1/2}.
diametros terræ, diameter autẽ
cuiuſuis ſtellæ magnitudinis primæ contineat 4 {3/4}.
diametros terræ; Si fiat
vt 4 {3/4}.
ad 1. ita 22612 {1/2}. ad aliud, inuenientur in diametro concaui Firmamẽ
ti diametri unius ſtellæ magnitudinis primę 4760.
& paulo amplius. Et ſi hanc
diametrum multiplicemus per 3 {1/7}.
continebit circumferentia circuli maximi
in concauo Firmamenti 15960.
diametros vnius ſtellæ magnitudinis primæ, &
paulo amplius.
Quam circumferentiam ſi multiplicemus per diametrum, nẽpe
per 4760.
reperiemus ſuperficiem concauã Firmamenii continere 71209600.
diametros quadratas unius ſtellæ magnitudinis primæ. In quibus totidem ſtel
læ magnitudinis primæ ſe mutuo tangentes deſcribi poſſunt.
Ex quo etiam
apparet, illos decipi, qui putant, plures ſtellas eſſe re ipſa in Firmamẽto, quàm
filios Ifrael, pro pter @erba ſcripturæ ſupra allata.
Cum enim in egreſſu ex Ae-
gypto numerata fint 603550.
filiorum cſrael ſupra 21. annos, qui nimirum ad
bolla procedebant, ut cap.
1. Numer. recte colligunt nonnulli Doctores, ſi nu-
merentur ẽt pueri, &
mulieres, numerum eorum maiorem fuiſſe, ꝗ̃ 2000000.
Quis igitur dubitat, in totſeculis annorum multo plures fuiſſe, ꝗ̃ 71209600?

Quocirca, cum reipſa multo pauciores ſint ſtellæ, quod inter quaslibet duas
magnum ſpatium interiectum fit, ſintque uaſta ſpatia non pauca in cælo, in
quibus nulla ſtella appareat, ita ut nullo modo ſe mutuo tangant, perſpicuum
eſt, multo pauciores eſſe ſtellas in Firmamento filijs Iſrael.
Eadem ratione
reperietur numerus ſtellarum cuiuſcunque magnitudinis, quæ totum Firma-
mentum replere poſſint.
Alphraganvs igitur in ratione, quam auctor noſter attulit in con-
44Alphraga-
nus de qui
bus ſtellis
loquatur.
firmationem ſecundæ partis quartæ concluſionis, quod nimirum terra inſtar
puncti ſeſe habeat collata cum Firmamento, intelligit minimas ſtellas uiſu
perceptibiles, ea, nimirum, quas nos cum Aſtronomis alijs ſextæ magnitudi-
nis appellauimus, quarum quælibet maior eſt, quàm terra octodecies, &
am-
plius.
Quo circaiure optimo concludi poteſt, terram eſſe ueluti punctum re-
ſpectu cæli, quandoquidem ſtella tanto maior exiſtens, quàm terra, tanquam
punctum, comparata cum cælo exiſtimatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index