Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
251 58
252 59
253 60
254 61
255 62
256 63
257 64
258 65
259 66
260 67
261 68
262 69
263 70
264 71
265 72
266 73
267 74
268 75
269 76
270 77
271 78
272 79
273 80
274 81
275 82
276 83
277 84
278 85
279 86
280 87
< >
page |< < (33) of 393 > >|
22633 per AC vel PM. (vel, quòd eodem recidit, dico quòd velocitas
puncti deſcendentis in M ad velocitatem quâ fertur recta AZ ſe
habet, ut recta TP ad PM.)
Sumatur enim ubivis in tangente
punctum aliquod K, &
per ipſum ducatur recta KG, curvæ occur-
rens in O, parallelis autem AY, &
PG in D, & G. Et quia
tangens TM duplici concipiatur uniformi motu deſcripta, altero
rectæ TZ per AC vel PM parallelωs delatæ, altero puncti deſcen-
dentis à T per TZ;
& ſit horum motuum alter per AC, vel
PM communis vel idem cum illo quo curva deſcribitnr;
cùm TZ
eſt in ſitu KG, erit AZ in eodem;
ergò cùm punctum à T deſcendens
fuerit in K, erit punctum ab A deſcendens in curvæ cum KG in-
terſectione O (nec enim, ut anteà deductum eſt, alibi recta KG
curvam ſecat) eſt autem punctum O infra K quia tangens extra cur-
vam tota verſatur.
Jam ſi punctum K ponatur ſupra contactum
verſus T, quoniam tum OG minor eſt quàm KG, liquet velo-
citatem puncti deſcendentis, quo curva deſcribitur, in curvæ pun-
cto O minorem eſſe velocitate motûs uniformis deſcendentis, quâ
tangens efficitur;
quoniam illa ſemper increſcens eodem tempore
(per GM repræſentato) minus ſpatium tranſigit, quàm hæc mi-
nimè creſcens;
aſt eadem continuo perſeverans; illa ſcilicet rectam
OG hæc rectam KG conficit.
Contra vero ſi punctum K infra
contactum ad partes S exiſtat, quoniam OG tum major eſt quàm
KG, patet velocitatem puncti deſcendentis, quo curva fit, in pun-
cto O majorem eſſe velocitate motûs uniformis itidem deſcenden-
tis, quo tangens efficitur;
quia motus iſte, continuò decreſcens
eodem per GM tempore, majus peragit ſpatium OG, quàm hic
11Fig. 20. minimè decreſcens, at in eodem tenore perſiſtens, conficit, ip-
ſum nempe ſpatium KG.
Ergo cùm velocitas curvam deſcribentis
puncti quovis in curvæ puncto ſupra contactum verſus A minor ſit
velocitate motûs per TP;
quovis autem in puncto infra contactum
eâdem major;
liquet in ipſo contactu M ei penitus exæquari.
Q. E. D.
XII Hujus converſa, conſimili diſcurſu, rem breviùs exponendo,
demonſtretur.
Nempe, ſi velocitas puncti deſcendentis ab A in a-
liquo curvæ puncto M æquetur velocitati, quâ punctum T uni-
formiter latum, rectam TP deſcriberet tempore PM vel AC
(vel ſit velocitas motûs deſcendentis ad M ad velocitatem motûs
tranſverſi, ut TP ad PM) recta TMS curvam AMO tan-
get ad M.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index