Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1attingere: hoc tamen diſcrimine, quod circulus deferens
illas
attingit commenſuratiuè, & adæquatè, circulus verò
delatus
nonniſi inadæquatè.
Sicut enim circulus deferens
ſiue
maior ſit, ſiue minor conſtat ex infinitis partibus inde­
terminatis
, quæ mediant inter infinita puncta, ita etiam cir­
culus
delatus, per eaſque non minus attingere poterit infi­
nitas
partes, quæ ſunt in plano.
Diximus tamen attingere
inadæquatè
.
Nam contactus adæquatus, & commenſura­
tus
duarum quantitatum, fit per æqualem applicationem
partium
æqualium vtriuſque quantitatis ad coexiſtendum
ſimul
in eodem ſpatio loci: partes autem æqualiter appli­
cari
non poſſunt per lationes inæquales, nam ea eſt inæqua­
litas
in applicatione, quæ eſt in ipſis lationibus, ſiue lationes
cadant
in vtramque quantitatem, ſiue in alteram tantùm.
Quapropter cum tota applicatio partium circumferentiæ
ad
attingendas partes plani ſuper quod rotatur, fiat tum ex
vi
ipſius rotationis, qua ſucceſſiuè ipſæ partes inclinantur
ad
illas, tum ex vi motus recti quo ſucceſſiuè etiam progre­
diendo
ad eaſdem perueniunt: hinc fit, vt ſi lationes ipſæ
æqualiter
procedant, quemadmodum in motu mixto circuli
deferentis
, aut alterius per ſe ſeorſum rotantis, æqualiter
etiam
alterius quantitatis partes, ad partes alterius appli­
centur
, ac ſe tangendo ad inuicem commenſurentur, &
adæquentur
: E contra verò ſi non procedant æqualiter ip­
ſæ
lationes, ſed vna alteram excedat in velocitate, aut tardi­
tate
, vt in motu mixto cuiuſlibet circuli delati, inæqualiter
etiam
partes ipſius ad partes plani applicentur, ac inadæ­
quatè
adinuicem commenſurentur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index