Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1tinuus, tamen poſt neten ſæpe pulſare contingit hypaten quæ maximo interuallo diſiunctę sunt.

Prætereà fingamus à cęlo ad terram vſque ſaxum dimitti, corpora ſanè quę occupant hoc ſpatium;
continua non ſunt, ſed contigua: tamen motus ille continuus eſt.
Poſtremò fingatur vnum eſſe
corpus ex vniuerſa mole corporum naturalium, atque hoc moueri continuè; fiet quidem motus
continuus, ſpatium verò continuum non erit, non enim vacuum, non aliquis locus, non diſtantia:
quoniam præter ipſum mobile nihil eſt aliud, vnde originem ducat motus: vacuum verò & di­
ſtantia non dantur.
Ambigua ſanè quæſtio, & quæ ſine innumeris ferè diſtinctionibus atque ca­
pitibus explicari non poſsit.
Nanque per ſe multiplex eſt, cùm id quod opponitur ei quod eſt
per aliud, &, vt dici conſueuit, ſecundò: tum id quod opponitur ei quod eſt per accidens quod
eſt infinitum, & planè ordine vacans.
illud primum ſignificat non modo non ineſſe perpetuò, &
cum aliqua habitudine ad eſſentiam, ſed vt excludatur omne aliud a quo pendere poſsit, neque
vlla ſit cauſſa propter quam ſubiectum quæſtionis eiuſmodi ſit, aut ſaltem nullum ſubiectum
medium quod ſit communius: alterum verò contentum eſt eo, vt alter terminus ad alterum ſic
ſe habeat, vt quòd ſine ipſo neque eſſe, neque etiam cogitari poſsit.
vtrum'ne verò id alterius ope
conſequatur an ſua, nil refert.
Prætereà continui plures ſunt gradus, vt in ipſo ſummam omnium
analogiam perſpicere queas: eſt enim omnium ſummum atque ſupremum: hoc autem poſtu­

lat omneis illas conditioneis quæ deſcriptæ ſunt 8. Phyſ. in quo vnus eſt motus, vnum mobile,
ſpatium vnum, & tempus vnum; eſt & continuum ſecundi ordinis, vt in quo nil temporis inter­
mittitur.
nam temporis continuitas in omni genere continui motus omnino deſideratur. Eſt &
continuum, quod præſefert in ſui notione imaginem extentionis, ſeu productionis, ſiue ordinis
ſecundùm parteis quę in tempore collocantur; continua etiam appellantur ea quorum motus eſt
vnus.
Latè etiam patet continuum, vt mobile item cum mouente ſiue in materia ſit, ſiue etiam
expers materię, continuum dici poſsit, quia ſcilicet inter ipſa nil intercedat.
Eſt etiam continuum
idem atque perenne continuum quoque quod deinceps.
a Rurſus cauſſæ continuationis multę

ſunt, & materia de qua ſuperiore capite dictum eſt, & efficiens a quo pendet motus & ſpatium,
& in ſuo genere vnumquodque continuationem facit in motu.
His ſtantibus, vt planè fateor,
motum non eſſe continuum per ſe in eo ſignificato quod opponitur ei quod eſt per aliud; ita con­
trà aſſero motum per ſe continuum in ſecundo ſignificato quod opponitur ei quod eſt per acci­
dens, vt etiam non nego ipſum eſſe quantum per ſe in eodem ſignificato.
Iam enim perſpicuum
eſt, motum abſtrahi non poſſe à notione ſucceſsionis, vbi dicitur ipſum eſſe actum eius quod eſt

potentia, quatenus huiuſmodi, & in eo monſtratur eſſe actus ille imperfectus qui vſque ad finem
motus ſuperet in officio: nam ſic ſemper ſignificatur progreſſus ad vltimum actum, & in eo con­
ſiſtit eſſentia motus à quo itidem temporis eſſentiam duci docebimus aliàs.
Ex hoc etiam faci­
lè patet ſolutio primi illius argumenti quod ex ipſiuſmet Ariſtotelis verbis trahebat originem.
Aimus enim Ariſtotelem negare motum eſſe per ſe quantum in primo ſignificato, non autem
ſimpliciter; ideoque.
etiam cum hac conditione primò negari ab illo, non tamen abſolutè. Quod
autem ad reliqua pertinet, atque ad id, vtrum'ne continuitas à magnitudine petenda eſt, an à ſubie­
cto; quia motus ſpecies multæ ſunt, neque item ratio diuiſionis in vnaquaque par fuerit.
Atque
vna quidem interna planè, ſed non neceſſaria neque generatim, neque ſpeciatim, quæ ducitur à
diuiſione mobilis in parteis quantas; quandò magnitudo mobilis nihil ad motum conferre videa­
tur, cùm etiam quælibet magnitudo temporis puncto quodlibet magnum interuallum in vacuo
conficere poſsit, & alteratio quædam detur ἀθρόα.
Quod attinet ad lationem ſpeciatim; ea pror­
ſus euidens, ſpatij .ſ.
continuitas quod ſucceſsiuè comparatur, vbi plenum fuerit, ſubiecti verò di­
uiſio non primò, ſed vt cauſſa ſine qua non; aliter vbique idem efficeret.
Illa cauſſa generalis

quæ ex materiæ gradibus exiſtit & in latione oritur à ſpatio, cùm ſpatium naturalem ſit in latio­
ne, quemadmodum gradus in qualitate ad quos alteratio procedit.
idcirco rationem obtinet prę­
dicamenti: eſt enim quoddam vbi, ac præſefert vim actus & poteſtatis ex quibus conſtat motus,
vt etiam in hoc prioreis parteis habeat ſpatium: ob eamque.
cauſſam neglecta ratio quæ petitur à
ſubiecto, tanquam nimis aliena à motu, in cęteris mutationibus ſufficit id quod intrinſecum eſt,
ſeu pars materiæ, ſeu partium mobilis extentio, quæ omnia referuntur ad materiam.
Ita vt ſi
cum his alię continuationis cauſſæ conferantur, profectò negari non poſsit ab iis pendere conti­
nuitatem, tamen non tanquam à materia, neque vt à cauſſa principe, ſed vt in alio genere cauſſę,
atque vt ab extrinſeco.
Quòd ſi ab Ariſtotele, quemadmodum opponit Zimara; multa tribuun­
tur motui quæ ducuntur à natura ſubiecti, materiæ partibus, & quantitate ſeuocata, aut ideò fa­
ctum eſt, quia per notius nobis exponantur eæ conditiones, hoc verò eſt ſubiectum, quia verbi­
gratia, corpus ſimplex eſt nobis notius; verùm quòd naturam ſimplicem habet, ideò motus il­
lius eſt ſimplex.
Quare aſſumuntur ſubiecta, vt referant nobis principia motus, non quia ſint
cauſſæ, niſi remotæ admodum, & demonſtrabiles, ad quarum etiam conſumationem, ſpatium
prætereà requiratur.
Quanquam ſignificatum illud vltimum continui, hoc eſt perennis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index