Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (4) of 760 > >|
2264ARIST. DE COELO celebrandis uti ſolemus: aßignamus inſuper & appellatio-
nes, hoc modo:
duo enim ambo dicimus, et duos ambos, atq;
utroſq; nõ oẽs: at de tribus, hanc appellationẽ dicimus pri-
mò:
hæc autẽ ita dicimus, quia ſequimur, uti diximus, ipſam
ſic proficiſcentẽ naturã.
Quare cũomnia omne, atq; perfe-
ctũ inter ſeſe nõ differãt forma, niſi materia tantũ, &
hiſce
de quibus dicũtur, corpus profectò magnitudinũ ſolũ per-
fectum erit:
ſolum enim istis tribus eſt definitũ: hoc autem,
eſt omne:
atq; cũ ſit tribus ex partib9 diuiſibile, omni ex par
te, atq;
omnino eſt diuiſibile: cæterarũ autem magnitudinũ,
altera ad unũ, altera ad duo eſt diuiſibilis:
nam ut numerum
ſubeũt, ſic et diuiſionis, cõtinuationisúe participes ſunt:
alia
enim ad unũ cõtinua eſt, alia ad duo, alia omniex parte, atq;

omnino eſt talis.
Quæigitur magnitudinũ ſunt diuiſibiles,
eæ continuæ quoq;
ſunt. At ſi omnes quoq; continuæ diuiſi-
biles ſint, nondum exhiſce, quæ nunc diximus, patet:
uerùm
illud emerſit, in aliud inquam genus è corpore migrationẽ
nõ eſſe:
ut ex longitudine in ſuperficiẽ, & ex ſuperſicie fit
in corpus:
nõ enim talis profectò magnitudo, perſecta erit:
fiat enim egreßio ratione defectionis, neceſſe eſt.
At perfe-
ctum defectionẽ habere negãt:
eſt enim omni ex parte. Eo-
rum igitur corporũ, quæ partis ſubeunt formã, tale eſt unũ-
quodq;
per rationẽ, omnes enim habent dimenſiones. atta-
men id, ad quod eſt propinquum, tactu eſt definitũ.
Idcirco
corporũ unumquodq;
multa quodãmodo eſt. Ipſum autem
omne, ac uniuerſum, cuius hæc ſunt partes, perſectum eſſe
neceſſe eſt:
& omni ex parte, atq; omnino, utnomenipſum
ſignificat, &
nõ partim eſſe, partim non eſſe. De ipſius igi
tur uniuerſi natura, ſiue ſit magnitudine infinita, ſiue to ta
mole infinita:
posterius conſideremus oportet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index