Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1nihil tamen ſine ea. Si enim alimentum tra­

hit, ſi viua aut augetur, etiamſi non viuat, à
terra trahit, oportet autem id quod trahit, ei
à quo trahit iunctum eſſe: pars autem quam
iungitur, radix eſt:
Nulla plan­
ta abſque
radice.
In vniuerſum igitur, generationes plan­
tarum omnium, & incrementa, & figuræ, &
ſapores, & odores, coloreſque, ac ſubſtantiæ,
etſi quid aliud eſt, ſiunt mutatione locorum,
& alimenti, & permutatione ſeminum ab
his quibus infunduntur, & coniunctione
cum aliis, & præciſione partium, & vincu­
lis, aut vaſis, & corruptione ſubſtantiæ, vt
quæ fit cum contuſione, & tranſplantatio­
ne, inſitioneque ac longa propagatione.
Quædam verò à ſimilibus, quædam à diſſi­
milibus propagantur, vt fungi.
Hos non
vtilitate genus humanum excoluit, ſed gula.
Cardui ge­
nera.
Tutius eduntur cardui. Hi ſunt globoſa
quædam capita ſpinis ſuprà vndique obſita:
hæcque velut floris calix, ex quo ſemen.
Vernales deliciæ Lutetiæ, & Venetiis, inſi­
pidiores qui ſpinis carent.
Ob id ſi inter
aculeatos ſerantur, à muribus non exedun­
tur, verum aculeati.
Huic nobiliſſimo gene­
ri, alia plura ſuccedunt, atque ita vt totus an­
nus per illa diſtributus videatur.
Nam ſub
æſtatis fine, & autumno, cardui agreſtes mi­
nores, ſed eò guſtu iucundiores.
Inde initio
hyemis & per totam hyemem cardi, planta
alba fruticoſa, ſubamara, ſpinis obſita, cuius
non ſolùm folia, ſed etiam trunci pars ima,
& ſuprema radicis, quæ bulboſa quaſi eſt,
manditur.
Vere ineunte rurſus & vſque ad æ­
ſtatem cardi ſylueſtres, non foliis ob lanu­
ginem, nec radice ob duritiem, ſed ima trun­
ci & ſuprema radicis lignea parte commen­
dantur: quoniam in omnibus fermè plantis
amaris lignea pars vbi in folia expullulat
abundantia ſucci, mollis & minus amara,
gratiam ſaporis retinet, quod guſtui ingra­
tum eſt amittit.
Eduntur talia omnia ſale,
aceto, oleo, pipere, non ſolùm iucundè, ſed
etiam ſalubriter.
Nam ſal concoquit, & gra­
tum reddit ſaporem: piper etiam præter hæc
odorem commendat: acetum caliditatem
omnium reliquorum frangit, vt oleum ſicci­
tatem, quum præter id etiam ad ſaporis gra­
tiam non parum conferat.
Cardi.
Quintum aculeatorum genus eſt ſcoly­
mos, ad medicinæ vſum, non ad cibos vti­
lis.
Quum enim omnia aculeatarum planta­
rum genera ventriculo maximè proſint, &
renes purgent, veneniſque reſiſtant, miro ta­
men modo peſtilentes morbos id genus car­
dui ſanat, quod diuiſam habet naturaliter ra­
dicem.
Perfertur ex India ſextum genus Cerium
vocatum, quòd haſtis rectis & candidis ce­
reas candelas referat, ſed magnitudine tanta
vt lanceas, æquet, fructu qui nucem non ex­
cedat ſatis iucundo, rubro, granis pleno.
Eſt & pithaia ibi, fructu vt melongena,
ſed inſignis magnitudine, vt quæ cucur­
biti nos pepones, quos Arabes bathecas vo­
cant.
Vltimum ex nobiliſſimis aculeatarum
herbarum generibus quod & India habet,
tuna vocatur, cuius fructus citra omne pe­
riculum multùm ſanguinis cum vrina edu­
cit, nec ſecus tamen minorem ventriculo
vtilitatem affert.
Parum ab his omnibus oliuæ guſtu diffe­

runt, ſed inuenit ars quod adderet: incluſas
in tabulæ cauo malleis tundunt ligneis, ex­
cluduntque oſſa: nec aliter eduntur Ianuæ.
Mirum quòd oleo oliuarum oliuæ meliores
multo euadant, inſigne argumentum egre­

giæ ſiccitatis.
Optimæ inter omnes maxime­
que Hiſpaniæ colymbades ex oliuarum ſunt
genere, cùm ramulis enim excipiuntur,
lauantur in aqua, per diem ſiccantur, in­
de ſubſtrato ſale & ſuperfuſa muria, quam
ſuperius docuimus, ſeruantur.
Oliuæ quo­
modo à nu­
cleis libe­
rentur.
Oliuæ co­
lympades.
Fructus humidiores, vt mala punica, pira,

vuę, maximè ſeruantur, ſi collecti longa ſere­
nitate præcedente, purgatique ab acinis, ſi
vuæ ſint, vitiatis, pediculo in feruente pi­
ce, aut ſi deeſt vino torreantur, inde biduo
ſiccentur in Sole, & inter paleas, ne mu­
tuò ſe tangant, diſponantur: quum enim
putredo ab aqueo humido ortum habeat,
vt alibi oſtenſum eſt, neceſſe erit eo abſum­
pto non corrumpi fructum, abſumitur autem
maximè parte ea, qua inducitur, ſcilicet pe­
diculo.
Fructus om­
nes quomodo
ſeruantur.
Verùm alia arte cucumeres ſeruantur: in

fæce enim dulcis vini collocati tandiu con­
cluſo dolio incorrupti manent, quamdiu &
fæx.
Aliter cucumeres, meloneſque dulci

muſto immerſos ſeruare licet: nec falleris,
modò muſtum dulce eſſe non deſinat: nam ſi
deſinat, vinoſi redduntur: Quòd ſi hos præ­
coces habere conſilium ſit, in calathis ſeri­
to, aquaque calida perfundito, calidoque lo­
co ſeruato, nubiloſo tempore igni: ſere­
no Soli exgonens.
Nam cùm præhumida
hæc ſint, ac viuacia, ſponteque luxurient,
ignis non lædit, nec exurit, ſed illius vis re­
tunditur, quæ in ſiccioribus, aut minus vi­
uacibus læderet plantam ac occideret.
Ergo

verno tempore è calathis effoſſi cum tota
terra tranſplantantur ſub dio in areas.
Hi
etiam fructus ſi contecti à Sole & ventis tu­
ti reddantur, mirum in quam excreſcant ma­
gnitudinem.
Quòd ſi per hyemem ſeruare
virentes conſilium eſt, iuxta puteum ſeran­
tur, & poſtquam adoleuerint iuxta aquam
in puteo demittantur, ſic enim non ſiccan­
tur: quoniam neque Sole ſiccantur, neque
ventis tabeſcunt, ſed vapore, ac calore aquæ
vireſcunt.
Quòd ſi vt iterum naſcantur con­
ſilium
fuerit, immaturos fructus vſque ad ter­
ram præcide, inde plantam ipſam terra obrue
& conculca, virides enim radices, cauleſque
fructum reſtaurant.
Quæ ratio etiam in flo­
ribus generaliter obſeruanda eſt.
Reliqua
turba quæ ab oleribus ducit originem, vt ra­
pæ, cretanus, naſturtia, ſolo vt expertus ſum
aceto ſeruantur, ſed omnibus commodé ad­

ditur fœniculus.
Alia melius condiuntur, vt
cucurbitæ, melonum cortices, & citrangu­
lorum, caro mali medicę, tota nux, atque li­
munium.
Quę integra condiuntur, non per­

fecta decerpi ſolent, vt rapæ, nuces, limunia­
que.
Macerantur diu aqua, quæ aſſiduè per­
mutanda eſt: coquuntur vt molles fiant, ſic­
canturque in vmbra, inde mel, ſaccharum­
ve defæcatum igne ſuperinfundito.
Poſt
dies ſeptem detractum liquorem coquito,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index